라틴어 문장 검색

In illo autem altero genere largiendi, quod a liberalitate proficiscitur, non uno modo in disparibus causis affecti esse debemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 82:1)
Huic autem est illa dispar adiuncta ratio orationis, quae alio quodam genere mentis iudicum permovet impellitque, ut aut oderint aut diligant aut invideant aut salvum velint aut metuant aut sperent aut cupiant aut abhorreant aut laetentur aut maereant aut misereantur aut poenire velint aut ad eos motus deducantur, si qui finitimi sunt [et de propinquis ac] talibus animi permotionibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 185:1)
et reliquos sensus voluptates oblectant dispares, ut sit difficile iudicium excellentis maxime suavitatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 25:5)
non sic, ut alii vituperandi sint, sed ut ei, quos constet esse laudandos, in dispari tamen genere laudentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 26:6)
Ex qua mea disputatione forsitan occurrat illud, si paene innumerabiles sint quasi formae figuraeque dicendi, specie dispares, genere laudabiles, non posse ea, quae inter se discrepant, eisdem praeceptis atque una institutione formari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 34:2)
Eadem autem alii prudentia, sed consilio ad vitae studia dispari quietem atque otium secuti, ut Pythagoras, Democritus, Anaxagoras, a regendis civitatibus totos se ad cognitionem rerum transtulerunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 56:3)
Nam cum essent plures orti fere a Socrate, quod ex illius variis et diversis et in omnem partem diffusis disputationibus alius aliud apprehenderat, proseminatae sunt quasi familiae dissentientes inter se et multum disiunctae et dispares, cum tamen omnes se philosophi Socraticos et dici vellent et esse arbitrarentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 61:2)
Ex hac versus, ex hac eadem dispares numeri conficiuntur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 177:1)
ut eadem spatia quinque stellae dispari motu cursuque conficiant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 178:4)
et corpora quidem exercitationum defetigatione ingravescunt, animi autem exercitando levantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 47:3)
et cum simplex animi natura esset neque haberet in se quicquam admixtum dispar sui atque dissimile, non posse eum dividi, quod si non posset, non posse interire;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 99:6)
etenim geminorum formas esse similis, vitam atque fortunam plerumque disparem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 133:5)
etenim geminorum formas esse similis, vitam atque fortunam plerumque disparem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 133:5)
quod scribis te velle scire, qui sit rei publicae status, summa dissensio est, sed contentio dispar;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 7 13:1)
Incendor porro cotidie magis non desiderio solum, quo quidem conficior, congressus nostros, consuetudinem victus, doctissimos sermones requirens tuos, sed etiam incredibili fama virtutum admirabilium, quae specie dispares prudentia coniunguntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 10장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION