라틴어 문장 검색

uetus, inquit, haec est de prouidentia querela M.que Tullio, cum diuinationem distribuit, uehementer agitata tibique ipsi res diu prorsus multumque quaesita, sed haudquaquam ab ullo uestrum hactenus satis diligenter ac firmiter expedita.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 1:2)
Tirones autem iubet inter legiones dispertiri et Cominium cum Ticida in conspectum suum prohibet adduci.
(카이사르, 아프리카 전기 46:4)
Hac re per equites gesta Caesar legionibus opera distribuit atque in eo colle quo erat potitus castra munivit.
(카이사르, 아프리카 전기 51:1)
Scipio interim cognito Caesaris discessu cum universis copiis per iugum Caesarem subsequi coepit atque ab eius castris milia passuum VI longe trinis castris dispertitis copiis consedit.
(카이사르, 아프리카 전기 67:3)
Cognito hoc negotio, quos equites secum habuit, quod pecuniae secum habuit eis distribuit et oppidanis dixit se de pace ad Caesarem proficisci et secunda vigilia ab oppido discessit. Cn.
(카이사르, 히스파니아 전기 32:8)
Mundenses qui ex proelio in oppidum confugerant, cum diutius circumsederentur, bene multi deditionem faciunt, et cum essent in legionem distributi, coniurant inter sese ut noctu signo dato qui in oppido fuissent eruptionem facerent, illi caedem in castris administrarent.
(카이사르, 히스파니아 전기 36:11)
tum illi] insidias ponunt et tripertito signa distribuunt.
(카이사르, 히스파니아 전기 40:4)
qui distributi munitionum tuendarum causa vicatim ex privatis aedificiis specubus ac puteis extracta aqua utebantur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 5:7)
Post hunc ordinem reliquas navis subsidio distribuit;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 14:4)
De cuius adventu ut cognovit Cassius, legiones quas secum habuerat equitatumque in hiberna distribuit;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 64:4)
iura in tetrarchas, reges, civitates distribuit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 78:2)
quos postea monitus ab suis, quod ea res omnium iudicio reprehendebatur, circum familias conventus Campani custodiae causa distribuit.
(카이사르, 내란기, 1권 14:9)
has exercitui distribuit.
(카이사르, 내란기, 1권 39:5)
Qui inopinantes pabulatores et sine ullo dissipatos timore aggressi magnum numerum iumentorum atque hominum intercipiunt cohortibusque cetratis subsidio missis scienter in duas partes sese distribuunt, alii ut praedae praesidio sint, alii ut venientibus resistant atque eos propellant, unamque cohortem, quae temere ante ceteras extra aciem procurrerat, seclusam ab reliquis circumveniunt atque interficiunt incolumesque cum magna praeda eodem ponte in castra revertuntur.
(카이사르, 내란기, 1권 55:2)
Praeterea magnum numerum ex Thessalia, Boeotia, Achaia Epiroque supplementi nomine in legiones distribuerat:
(카이사르, 내란기, 3권 4:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION