라틴어 문장 검색

Melior est judex lentus, quam ad judicandumproperans, nam et ipse Deus, cum super muliere in adulterio deprehensajudicare vellet, scribendo in terra bis deliberavit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 16:14)
"Deliberare utilia, mora est tutissima;"
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 95:16)
Si autem per alienum consilium tuam conditionem credis facere meliorem, tunc delibera et intra te diligenter provide, cum quo vel quibus consiliumfacere debeas tuaque secreta aperire;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 98:16)
tertio, ut de consiliariis intra te deliberes atque perpenses;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 102:3)
Et iterum deliberando, in terram scribebat et postea elevatis occulis dixit:
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 14:18)
Publicari ergo debet et disputari scientia, utaugmentetur et incrementum recipiatur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, SERMO JANUENSIS 6:2)
Quodsi amplius me praedictis etiam subtexerealia compuleris, iam dicti praesidio exempli me deliberare conabor.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 99:13)
Tum de horto mentis, ac fructibus, quibus pascatur Verbum, disputat.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 1:3)
Ideoque haec anima habens gratiam suorum uberum ingreditur in hortos, et inveniens illic sponsum sedentem et disputantem cum amicis ait:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 3:18)
Postremo de commixtione qua constamus, ejusque primitiis disputatur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 1:6)
et hac occasione de intestinorum conformatione ac usu disputatur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 1:2)
eique deliberanti cum proximis, clandestinis colloquiis et nocturnis, qua vi quibusve commentis id fieret, antequam effundendis rebus pertinacius incumberet confidentia, acciri mollioribus scriptis, per simulationem tractatus publici nimis urgentis, eundem placuerat Gallum, ut auxilio destitutus, sine ullo interiret .
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 1:2)
Post quae ut ardua et seria terminata, ad procudendum ingenium vertebatur, et incredibile quo quantoque ardore, principalium rerum notitiam celsam indagans, et quasi pabula quaedam animo ad sublimiora scandenti conquirens, per omnia philosophiae membra prudenter disputando currebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 5장 6:1)
Multis igitur cum stupore visis horrendo, imperator de fama querebatur, ut invalida vel maligna, quod augens omnia semper in maius, erga haec explicanda quae Romae sunt obsolescit, deliberansque diu quid ibi ageret, urbis addere statuit ornamentis, ut in maximo circo erigeret obeliscum, cuius originem formamque loco competenti monstrabo.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 10장 17:1)
Deliberatum est tamen, id quoque lenius vindicari, quam criminum magnitudo poscebat, hactenus ultione porrecta, ut ad longinqua translati, amitterent copiam nostra vexandi, quos pericula formidare monebat scelerum conscientia diutius commissorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION