라틴어 문장 검색

Atqui nunc, ait, contra faciunt oratores;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 7:1)
Hunc illi e navi egressum, cum ad eos oratoris modo Caesaris mandata deferret, comprehenderant atque in vincula coniecerant;
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 27장3)
Atque ego satis mirari non possum, quid ita dicendi cupidi seligant oratorem, cuius imitentur eloquentiam;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 3:2)
Verum tamen, quod in Oratore iam M. Tullius rectissime dixit, par est eos, qui generi humano res utilissimas conquirere et perpensas exploratasque memoriae tradere con-cupierint, cuncta temptare.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 29:1)
De bonitate aquae ita omnibus clarum est ut pluribus non sit disserendum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 3장 4:3)
sed superbire miles quod filius legati orator publicae causae satis ostenderet necessitate expressa quae per modestiam non obtinuissent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 19장9)
Inter quae L. Piso ambitum fori, corrupta iudicia, saevitiam oratorum accusationes minitantium increpans, abire se et cedere urbe, victurum in aliquo abdito et longinquo rure testabatur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 34장1)
nepos erat oratoris Hortensii, inlectus a divo Augusto liberalitate decies sestertii ducere uxorem, suscipere liberos, ne clarissima familia extingueretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 37장3)
igitur quattuor filiis ante limen curiae adstantibus, loco sententiae, cum in Palatio senatus haberetur, modo Hortensii inter oratores sitam imaginem modo Augusti intuens, ad hunc modum coepit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 37장4)
et satisfactum Corbuloni per Mamercum qui patruus simul ac vitricus Sullae et oratorum aetate uberrimus erat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 31장9)
Afer pri- moribus oratorum additus, divulgato ingenio et secuta adseveratione Caesaris qua suo iure disertum eum appellavit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 52장10)
unde mox scitum Passieni oratoris dictum percrebuit neque meliorem umquam servum neque deteriorem dominum fuisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 20장3)
Paulo Fabio L. Vitellio consulibus post longum saeculorum ambitum avis phoenix in Aegyptum venit praebuitque materiem doctissimis indigenarum et Graecorum multa super eo miraculo disserendi.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 28장1)
Deinde obstrepentibus iis quibus ea contumelia parabatur, discors Suillio Silius acriter incubuit, veterum oratorum exempla referens qui famam et posteros praemia eloquentiae cogitavissent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 6장1)
praefectique tribuni paria disserentes ardorem exercitus intendebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 35장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION