라틴어 문장 검색

et cui protinus in recenti morbo bilis atra uel infra uel supra se ostendit;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 6장 8:4)
Aluus quoque uaria pestifera est, quae strigmentum, sanguinem, bilem, uiride aliquid, modo diuersis temporibus, modo simul, et in mixtura quadam, discreta tamen repraesentat.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 6장 12:1)
Si in continua febre puero uenter nihil reddidit, mutaturque ei color, neque somnus accedit, ploratque is adsidue, metuenda neruorum distentio est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 3:3)
Si tumores super ulcera subito esse desierunt, idque a tergo incidit, uel distentio neruorum uel rigor timeri potest:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 17:2)
At si longa tristitia cum longo timore et uigilia est, atrae bilis morbus subest.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 19:2)
Quorum faucibus in febre inliditur spiritus, instat his neruorum distentio.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 27:3)
post magnos feruores corporis neruorum rigor aut distentio;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 28:4)
ubi uigilia torsit, neruorum distentio;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 28:6)
Vmerorum dolores, qui ad scapulas uel manus tendunt, uomitu atrae bilis soluuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 15:2)
et neruorum distentionem rigoremque, si postea coepit, ex toto tollit;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 17:4)
Quin etiam tormina ab atra bile orsa mortifera sunt, aut si sub his extenuato iam corpore subito nigra aluus profluxit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 31:1)
Si uero in tenuiore intestino morbus est, uomitus, singultus, neruorum distentio, delirium mala sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 34:1)
Difficilis aeque curatio est in eadem aetate, ubi umerorum dolor uel ad manus peruenit uel ad scapulas tendit torporemque et dolorem creat, neque bilis uomitu leuatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 39:1)
item uiscerum morbi, neruorum et resolutio et rigor et distentio, quicquid denique fauces difficultate spiritus strangulat, quicquid supprimit subito uocem, quisquis intolerabilis dolor est, et quacumque de causa ruptum aliquid intus atque collisum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 6:4)
Ita, si neruum scalpellus attingit, sequitur neruorum distentio, eaque hominem crudeliter consumit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 15:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION