라틴어 문장 검색

itaque turmatim equites, in vicem manipulos levis armaturae aquatum ire et prandere iubet, alios in statione armatos retinet, opperiens agmen peditum tardius ductum propter gravitatem armorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 482:1)
quod ubi advenit, et ipsis imperatum ut statutis signis armisque ante se positis raptim cibum caperent binis ternisve summum ex manipulis aquandi causa missis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 484:1)
ex eodem rivo utrique cum praesidio levis armaturae aquati sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 323:2)
cupientem transire Taurum aegre omnium legatorum precibus, ne carminibus Sibyllae praedictam superantibus terminos fatales cladem experiri vellet, retentum admosse tamen exercitum et prope in ipsis iugis ad divortia aquarum castra posuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 561:1)
itaque in id tempus, quo prope divortium itinerum castra posituri erant, deliberatio eius rei differtur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 21:2)
flumen erat haud magnum propius hostium castra, ex quo et Macedones et Romani aquabantur praesidiis ex utraque ripa positis, ut id facere tuto possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 510:1)
et te utar iniquiore et meus me ordo inrideat, neutrubi habeam stabile stabulum, si quid divorti fuat:
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 297)
Quin ut dudum divorti abs te, redeo nunc demum domum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 4, scene 2148)
hasce esse aedis dicas dotalis tuas, hinc senem aps te abiisse, postquam feceris divortium:
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 462)
alienum aes cogat an pararit praedium, uxorin sit reddenda dos divortio.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 1, scene 332)
Vbi illud quod volo habebo ab illo, facile inveniam quo modo divortium et discordiam inter nos parem:
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 4120)
ita ut indignationem divortium sequeretur, divortium maledicta.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 2:32)

SEARCH

MENU NAVIGATION