라틴어 문장 검색

Sed nihil a nostro sumpsit mea vita theatro, Et sola tantum scaenicus arte feror:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XXVIII2)
quae divulgata conquiescit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1844)
didita fama divulgata, ut diditur hic subito Troiana per agmina rumor.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 1321)
Varro de scaenicis originibus vel in Scauro Triptolemum dicit, Nigidius sphaerae barbaricae sub virginis signo aratorem, quem Horon Aegyptii vocant, quod Horon Osiridis filium ab hoc educatum dicunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1917)
"In scenicis etiam non minor furor et turpitudo prolixior:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 37장 1:32)
Suum quisque igitur noscat ingenium acremque se et bonorum et vitiorum suorum iudicem praebeat, ne scaenici plus quam nos videantur habere prudentiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 146:1)
Scaenicorum quidem mos tantam habet vetere disciplina verecundiam, ut in scaenam sine subligaculo prodeat nemo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 165:3)
Ut enim Romam rediit extremo ludorum scaenicorum die, vehementer commotus oratione ea, quae ferebatur habita esse in contione a Philippo, quem dixisse constabat videndum sibi esse aliud consilium;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 2:1)
Quis umquam res praeter hunc tragicas paene comice, tristis remisse, severas hilare, forensis scaenica prope venustate tractavit atque ita, ut neque iocus magnitudine rerum excluderetur nec gravitas facetiis minueretur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 30:2)
erat enim scaenicus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 86:7)
Omnis autem hos motus subsequi debet gestus, non hic verba exprimens scaenicus, sed universam rem et sententiam non demonstratione, sed significatione declarans, laterum inflexione hac forti ac virili, non ab scaena et histrionibus, sed ab armis aut etiam a palaestra;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 220:1)
volo enim eum divulgari;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 40 2:4)
illius librum quem ad me misit de Catone propterea volo divulgari a tuis ut ex istorum vituperatione sit illius maior laudatio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 44 2:3)
Hirti librum, ut facis, divulga.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 48 2:1)
hoc ne Hermodorus quidem faciebat, is qui Platonis libros solitus est divulgare, ex quo λόγοισιν *̔ερμόδωροσ. quid?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 21A 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION