라틴어 문장 검색

Sufficit autem nobis quocunque modo summorum inimicorum robur dissipare, praesertim cum alio modo non possumus, nisi has quas noverunt rationes ex ipsorum artibus afferamus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 6:10)
Absit enim hoc ut credamus Deum, qui malis quoque ipsis bene utitur, non bene etiam omnes artes, quae ejus dona sunt, ordinare, ut haec quoque ejus majestati deserviant, quantumcunque male his abutuntur perversi!
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 6:11)
Adeo namque praedictus doctor, lib. II De ordine, dialecticam commendare ausus est, ut eam solam scientiam esse profiteri videatur, cum eam solam posse facere dicat scientes [Anmerkung] .
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 7:2)
Cum inter omnes artes praecipue dialecticam et arithmeticam sacrae paginae necessarias esse profitentur, illam quidem ad dissolvendas quaestiones, hanc ad allegoriarum mysteria discutienda, quae frequenter in naturis numerorum investigamus, tanto amplius dialecticam extulit, quanto amplius eam necessariam assignavit, ad omnes videlicet quaestionum dubitationes terminandas;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 7:6)
Noverat itaque iste ecclesiasticorum maximus doctor, a philosophia olim gentili ad veram, quae Christus est, sophiam conversus, quae in philosophicis de Deo legerat scriptis, et quam indignum philosophicas quoque disciplinas, quae inter maxima dona Dei semper in terris effloruerunt, auctorem suum atque omnium non agnoscere, et ei quoque cui obtemperant omnia, non deservire.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 8:1)
Quae proprie, ut ait Hieronymus, dialecticorum sunt et philosophorum, unde et a sanctis postmodum Patribus, non incongrue liberalium artium studia tanquam sacrae paginae admodum necessaria plurimum commendantur, cum omnino poetica figmenta Christianis interdicantur, non solum quia fallacitate referta sunt, et, os quod mentitur occidit animam (Sap. I, 11), verum etiam quia inanium fabularum cogitationibus, ad desideria turpitudinum quae finguntur alliciunt animam, atque a sacrae lectionis studio nos abducunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 8:8)
Quod vero de poeticis figmentis, non de philosophicis documentis, aut liberalium artium studiis, haec sunt dicta, aperte Isidorus de summo bono libro ... cap. 13, insinuat dicens:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 9:22)
Simplicioribus litteris non est praeponendus succus grammaticae artis, meliores enim sunt communes litterae et simpliciores ad solam utilitatem pertinentes;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 9:26)
At fortasse, inquies, non solum poetarum, verum etiam liberalium artium lectiones Christianis interdicendas, cum beatus Hieronymus in epistola ad Eustochium se graviter correctum ac verberatum a Domino pro lectione, philosophorum librorum, asseverat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 11:1)
Quare igitur, inquies, propter Ciceronis libros praedictus doctor tam graviter flagellatus et correctus est, ut sub ostentatione sacramenti cogeretur omnino saecularium librorum lectioni abrenuntiare?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 11:4)
Ego autem nullius artis lectionem cuicunque religioso interdicendam arbitror, nisi forte per hoc major ejus aliqua utilitas praepediatur, sicut in caeteris litteris faciendum scimus, ut videlicet minora pro majoribus aut intermittantur, vel penitus omittantur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 11:6)
Haec adversus illos dicta sufficiant qui suae imperitiae solatium quaerentes, cum nos aliqua de philosophicis documentis exempla, vel similitudines inducere viderint, quibus planius quam volumus fiat, statim obstrepunt, quasi sacrae fidei et divinis rationibus ipsae naturae rerum a Deo conditarum inimicae videntur, quarum videlicet naturarum maximam a Deo peritiam ipsi sunt a Deo philosophi consecuti, ut cum sancti doctores allegoriarum mysteria in ipsis animalium, vel quarumlibet naturis rerum investigent, juxta ipsorum philosophorum dicta, has assignant, dicentes quidem hanc hujus vel illius naturam esse rei, sicut Physicae scriptores tradiderunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 13:1)
Haereticorum ergo occasione propagati sunt doctores in fide, et per acumen haeresum hodie creverunt magistri.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 15:19)
Unde et sancti doctores cum ad exercitationem, ut dictum est, fidelium adeo necessarias esse haereticorum disputationes vel inquisitiones attenderent, ratione potius quam potestate eos coerceri sanxerunt, et nos quasi tantae victoriae desiderio ad sacrae studium eruditionis sunt potissimum adhortati.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 15:20)
Nec sibi tantum, sed caeteris omnibus fere doctoribus sanctis, qui nos pariter cum ipso ad rationes fidei nostrae perquirendas seu reddendas adhortantur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 17:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION