라틴어 문장 검색

et aliis partibus securibus dolabrisque caedebantur et refringebantur portae, et ut quisque intraverat eques, ad forum occupandum - ita enim praeceptum erat - citato equo pergebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 41:1)
cuniculo inde via ad mare ducit, quam a mari turris quinque tabulatorum, egregium propugnaculum, claudebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 75:2)
id consul aegre passus nec eam ignominiam ad unius modo oppugnandae moram urbis sed ad summam universi belli pertinere ratus, quod ex momentis parvarum plerumque rerum penderet, purgato loco, qui strage semiruti muri cumulatus erat, turrem ingentis altitudinis magnam vim armatorum multiplici tabulato portantem promovit et cohortes in vicem sub signis,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 205:1)
circum tabulata conlocentur crates ex tenuibus virgis creberrime textae maximeque recentibus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 14장13)
exibat autem in altum et supra medium tectum fastigium non minus cubita duo, et supra extollebatur turricula III tabulatorum, inque tabulato summo statuebantur scorpiones et catapultae, inferioribus congerebatur aquae magna multitudo ad extinguendum, si qua vis ignis inmitteretur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 13장18)
hanc magnitudinem turris faciebat tabulatorum XX, cum haberent singula tabulata circumitionem cubitorum ternum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 13장14)
Sed eam quoque, quae primo submittetur, materiam ferro coercendam censeo usque in alteram vel tertiam gemmam, quo robustiores palmites agat, qui cum primum tabulatum apprehenderint, proxima putatione disponentur, omnibusque annis alioquinin superius tabulatum excitabuntur,relicta semper una materia, quae applicata trunco cacumen arboris spectet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 23:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION