라틴어 문장 검색

siquidem aculeo velut potentissimo telo pars armata posterior domicilium Martis est, priorem vero partem, cui Ζυγὸς apud Graecos nomen est, nos Libram vocamus, Venus accepit, quae velut iugo concordi iungit matrimonia amicitiasque conponit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 11:3)
Propterea Aegyptii animal in zodiaco consecravere ea caeli parte qua maxime annuo cursu sol valido effervet calore, Leonisque inibi signum domicilium solis appellant, quia id animal videtur ex natura solis substantiam ducere:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 16:1)
Sagittarius, qui omnium zodiaci domiciliorum imus atque postremus est, ideo ex homine in feram per membra posteriora degenerat, quasi postremis partibus suis a superis in inferna detrusus:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 26:1)
Hunc calor iecoris administratum per venarum fistulas in sua quaeque membra dispergit, parte quae ex digestis frigidissima est in lienem refusa, qui ut iecur caloris ita ipse frigoris domicilium est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 20:1)
omnisque domus modo familiam, alias domicilium, interdum re vera domum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 6521)
sinistras autem partes septentrionales esse augurum disciplina consentit, et ideo ex ipsa parte significatiora esse fulmina, quoniam altiora et viciniora domicilio Iovis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 6939)
quidam 'focos' lares et per hoc domicilia tradunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1342)
aut certe secundum ius locutus est, quia uxor viri domicilium sequitur, iuncta ergo Hectori facta Troiana est;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2973)
alii Romam dicunt Tiberini esse domicilium, hanc dixisse magnam domum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 653)
sciendum deinde est voluisse maiores in his signis esse deorum domicilia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 336)
sed remotis Sole et Luna, quorum sunt domicilia leo et cancer, hi quinque ordine, quo eorum sunt circuli, bina possident signa, unum a sequentibus et unum a superioribus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 339)
ardens scorpius 'ardens' ad illud refertur, quia Martis est domicilium:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 351)
sed Atheniensium quoque plus interfuit firma tecta in domiciliis habere quam Minervae signum ex ebore pulcherrimum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 73장 3:2)
Rem publicam, Quirites, vitamque omnium vestrum, bona, fortunas, coniuges liberosque vestros atque hoc domicilium clarissimi imperii, fortunatissimam pulcherrimamque urbem, hodierno die deorum immortalium summo erga vos amore, laboribus, consiliis, periculis meis e flamma atque ferro ac paene ex faucibus fati ereptam et vobis conservatam ac restitutam videtis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 1:1)
Quo etiam maiore sunt isti odio supplicioque digni, qui non solum vestris domiciliis atque tectis sed etiam deorum templis atque delubris sunt funestos ac nefarios ignes inferre conati.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 22:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION