라틴어 문장 검색

"quapropter scribe sollicitis (quoque plus credant litteris tuis, meas iunge), quisquis ille fuerit languoris eventus, quem tamen fratri prosperum optamus, quod et annuum solutioni spatium prorogabo et superpositam medietatem, quae per usurae nomen accrevit, indulgeam, sola simpli restitutione contentus."
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Turno suo salutem 6:6)
peracta circumscriptione legitima et fraude sollemni levat divitem coniugem pauper adamatus et diligenter quae ad socerum 1 pertinuerant rimatis convasatisque, non parvo etiam corollario facilitatem credulitatemque munificentiae socrualis 2 emungens receptui in patriam cecinit praestigiator invictus, quo profecto mater puellae pro hyperbolicis instrumentis coepit actionem repetundarum velle proponere et tunc demum de mancipiorum sponsaliciae donationis paucitate maerere, quando iam de nepotum numerositate gaudebat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Graeco salutem 8:1)
Certe quia ratio restitutionis destinatio iudicii est, necessario idem ipse qui fuerat exhibebitur, ut boni seu contrarii meriti iudicium a deo referat.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 48장 4:1)
quae uidelicet insula ad ius quidem Brittaniae pertinet, non magno ab ea freto discreta, sed donatione Pictorum, qui illas Brittaniae plagas incolunt, iamdudum monachis Scottorum tradita, eo quod illis praedicantibus fidem Christi perceperint.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. III. 1:12)
Qui in tantum eo tempore tenebatur amore Romanae et apostolicae institutionis, ut, si ab infirmitate saluaretur, etiam Romam uenire, ibique ad loca sancta uitam finire disponeret, Uilfridumque episcopum ducem sibi itineris fieri, promissa non parua pecuniarum donatione, rogaret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. V.3)
et ne gratuita crudelitas esset, bonorum donatio sequi domini supplicium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 397:3)
secundum consulis donationem legiones gramineam coronam obsidialem, clamore donum approbantes, Decio imponunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 415:2)
nam quod ad Nicephorium Venerisque templi restitutionem attinet, quid restitui ea postulantibus respondeam, nisi, quo uno modo silvae lucique caesi restitui possunt, curam impensamque sationis me praestaturum - quoniam haec inter se reges postulare et respondere placet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 446:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION