라틴어 문장 검색

Cogitans vero custos Britonem ictu secundo perimere feriendi causa iterum arma levavit in altum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 16:6)
Sed, antequam arma in Britonem reprimere posset, velocissime Brito et occulto ingenio ense custodem in brachio repercussit, eius dextram amputatam simul cum clava emisit in terram, et, quum eum penitus interimere vellet, exclamavit custos et ait:
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 16:7)
Non enim illius videtur amanda societas, qui te producit ad bellum et inito proelio transit ad hostes et tuitionis eis arma ministrat.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 47:5)
Arma cient truculenta cohors, placidamque quietem Dirumpunt pugnae;
(JOSEPHUS ADDISON, MACHINAE GESTICULANTES (ANGLICE A PUPPET-SHOW) 6:2)
Jam gladii, tubulique ingesto sulphure foeti, Protensaeque hastae, fulgentiaque arma, minaeque Telorum ingentes subeunt;
(JOSEPHUS ADDISON, MACHINAE GESTICULANTES (ANGLICE A PUPPET-SHOW) 6:4)
generosae a pectore flammae, Diraeque armorum effigies, simulacraque belli Tristia diffugiant:
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 1:3)
Quique truci Boreae, et coelo damnatus iniquo Vitam agit in tenebris, et qui dudum ore perusto Decolor admoti prodit vestigia Phoebi, Undique conveniunt, totum conscripta per orbem Agmina, Nassovique latus socialibus armis Circumfusa tegunt, fremitusque et murmura miscent,
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 6:4)
Te tamen e mediis, ductor fortissime turmis Exere, tu vitam (si quid mea carmina possunt) Accipies, populique encomia sera futuri, Quem varias edoctum artes, studiisque Minervae Omnibus ornatum Marti Rhedycina furenti Credidit invita, et tanto se jactat alumno.
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 7:2)
Ductorem, et tenues circum diffundite turmas.
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 19:1)
tum, si quis cominus ales Congredi, et immixtae auderet se credere pugnae, Miles atrox aderat, sumptisque feroculus armis Sternit humi volucrem moribundam, humerisque reportat Ingentem praedam;
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 4:2)
ubi totam strepituque armisque paludem Miscuit:
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 5:4)
Jamque acies inter medias sese arduus infert Pygmeadum ductor, qui majestate verendus Incessuque gravis, reliquos supereminet omnes Mole gigantea, mediamque assurgit in ulnam.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 8:3)
Armorum pendet fortuna:
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 11:5)
Pygmeadum saevit, mediisque in millibus ardet Ductor, quem late hinc atque hic pereuntia cingunt Corpora fusa gruum;
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 12:3)
quisque suis accingitur armis.
(JOSEPHUS ADDISON, SPHAERISTERIUM 2:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION