라틴어 문장 검색

Edepol virtutes qui tuas non possis conlaudare sic ut ego possim, quae domi duellique male fecisti.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 25)
[edepol fecisti furtum in aetatem malum cum istaec flagitia me celavisti et patrem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 1, scene 290)
hoc est demum quod percrucior, me hoc aetatis ludificari, [immo edepol sic ludos factum] cano capite atque alba barba miserum me auro esse emunctum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 5, scene 111)
Quaeso edepol, num tu quoque etiam insanis, quom id me interrogas, qui ipsus equidem nunc primum istanc tecum conspicio simul?
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 2234)
edepol ne tu istuc cum malo magno tuo Dixisti in me.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 5, scene 273)
Gripvs Numquam edepol hodie ad vesperum Gripum inspicietis vivom, nisi vidulus mihi redditur.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 5, scene 21)
non edepol faciam, neque me perpetiar probri falso insimulatam, quin ego illum aut deseram aut satis faciat mi ille atque adiuret insuper, nolle esse dicta quae in me insontem protulit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 3, scene 25)
Olympio Vna edepol opera in furnum calidum condito atque ibi torreto me pro pane rubido, era, qua istuc opera a me impetres quod postulas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 51)
Edepol ne illa si istis rebus te sciat operam dare, ego faxim ted Amphitruonem esse malis, quam Iovem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 318)
Edepol qui te de isto multi cupiunt non mentirier, sed ego ita esse ut dicis teneo pulchre.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 1210)
ne illi edepol si merito meo referre studeant gratiam, aliquem hominem allegent qui mihi advenienti os occillet probe, quoniam bene quae in me fecerunt ingrata ea habui atque inrita.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 121)
Certe edepol, si quicquamst aliud quod credam aut certo sciam, credo ego hac noctu Nocturnum obdormivisse ebrium.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 180)
Immo edepol pallam illam, amabo te, quam tibi dudum dedi, mihi eam redde.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 4, scene 313)
Certe edepol, quom illum contemplo et formam cognosco meam, quem ad modum ego sum (saepe in speculum inspexi), nimis similest mei;
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1432)
non edepol nunc ubi terrarum sim scio, si quis roget, neque miser me commovere possum prae formidine.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1204)

SEARCH

MENU NAVIGATION