라틴어 문장 검색

SCRIPTUM in quodam commentario repperi, versus istos a Vergilio ita primum esse recitatos atque editos:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XX 2:1)
atque in legendo carpsi exinde quaedam et notavi mirabilia et scriptoribus fere nostris intemptata eaque his commentariis aspersi, ut qui eos lectitarit ne rudis omnino et ἀνήκοοσ inter istiusmodi rerum auditiones reperiatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IV 6:2)
NOMINA verbaque non positu fortuito, sed quadam vi et ratione naturae facta esse, P. Nigidius in Grammaticis Commentariis docet, rem sane in philosophiae disceptationibus celebrem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, IV 2:1)
Id factum esse dicit Capito Ateius in commentario De Iudiciis Publicis bello Poenico primo, Fabio Licino et Otacilio Crasso consulibus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, VI 5:1)
verbaque ex edicto praetoris apposita, quibus dicit non coacturum se ad iurandum neque virgines Vestae neque Dialem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XV 1:2)
Verba praetoris ex edicto perpetuo de flamine Diali et de sacerdote Vestae adscripsi:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XV 32:1)
Id verbum Caesellius Vindex in Commentario Lectionum Antiquarum ea figura scriptum dixit, qua ludibunda et ridibunda et errabunda dicitur ludens et ridens et errans.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XV 3:1)
Quid significet in veteribus praetorum edictis:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVII 1:1)
EDICTA veterum praetorum sedentibus forte nobis in bibliotheca templi Traiani et aliud quid quaerentibus cum in manus incidissent, legere atque cognoscere libitum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVII 2:1)
Tum in quodam edicto antiquiore ita scriptum invenimus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVII 3:1)
Atque erat qui diceret legisse se in Grammaticis Commentariis P. Nigidii, saltem ex eo dictum quod esset si aliter, idque ipsum dici solitum per defectionem, nam plenam esse sententiam, si aliter non potest.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIV 4:1)
Sed id nos in isdem commentariis P. Nigidii, cum eos non, opinor, incuriose legissemus, nusquam invenimus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIV 4:2)
P. Nigidius in Commentariis Grammaticis:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, VI 4:1)
In quibus quod super ista re scriptum invenerimus, cum ipsius Aristotelis verbis in his commentariis scribemus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, VII 7:2)
Quid Tullius Tiro in commentariis scripserit de Suculis et Hyadibus, quae sunt stellarum vocabula.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, IX 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION