라틴어 문장 검색

Multi tamen nomine vocantur amici qui nominis vacuantur effectu, quia ipsorum amicitia temporis opportunitate resolvitur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 4:9)
Quod autem Deo auctore perficitur, malum nullo modo posset sortiri effectum vel quidquam hominibus parare sinistrum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 18:4)
Sed si te coeperint carnis incentiva vexare, cave ne voluptatem sequatur effectus, vel rei te valeat inquinare consensus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 21:6)
Sola enim haec ad praesens est intentio nostra amorem tibi penitus dissuadere ac corporis te pudicitiam admonere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 22:2)
Quam si iuxta volueris praesentem exercere doctrinam, et sicut huius libelli assidua tibi lectio demonstrabit, omnes corporis voluptates pleno consequeris effectu;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 48:3)
Forte nomine caritatis mentis affectum, benevolentiae vero operum expressit effectum.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 2:6)
Eapropter primordia amicitiae spiritalis, primum intentionis habeant puritatem, rationis magisterium, temperantiae frenum;
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 1:1)
XVI, 23), cernens suum quod contra illud dederat, non mancipatum effectui, dignum proditori finem, laqueo suspensus promeruit.
(DE AMICITIA, CAPUT XIII. De causis dissolvendae amicitiae 2:30)
fides, intentio, discretio, patientia.
(DE AMICITIA, CAPUT XVIII. In amico probanda quatuor. 1:3)
Intentio ut nihil ex amicitia nisi Deum, et naturale eius bonum expectet.
(DE AMICITIA, CAPUT XVIII. In amico probanda quatuor. 1:5)
Diximus et intentionem esse probandam.
(DE AMICITIA, CAPUT XX. Intentio. 1:2)
Eius igitur quem eligisti, subtiliter est probanda intentio, ne secundum spem commodi cuiuslibet tibi velit in amicitia copulari, mercenariam eam aestimans non gratuitam.
(DE AMICITIA, CAPUT XX. Intentio. 1:25)
Sic ergo probatur intentio.
(DE AMICITIA, CAPUT XX. Intentio. 1:32)
in quibus omnibus si dignior illo praeferatur, vel certe in tua non sit potestate quod appetitur, qua tibi intentione adhaeserit facile pervidebis.
(DE AMICITIA, CAPUT XX. Intentio. 1:35)
denudans pectus suum usque ad inspectionem viscerum et medullarum, cogitationum et intentionum cordis.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:38)

SEARCH

MENU NAVIGATION