라틴어 문장 검색

visum illis est, ut multo facilius divinae paginae intelligentiam, sive sacrae fidei rationes nostrum penetraret ingenium, quam Philosophicae abyssi puteos, ut aiunt, exhausisset.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 1:3)
Quo enim fides nostra, id est Christiana, inquiunt, difficilioribus implicita quaestionibus videtur, et ab humana ratione longius absistere;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 1:8)
validioribus utique munienda est rationum praesidiis, maxime vero contra impugnationes eorum, qui se Philosophos profitentur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 1:9)
Ad has itaque dissolvendas controversias cum me sufficere arbitrarentur, quem quasi ab ipsis cunabulis in philosophiae studiis, ac praecipue dialecticae, quae omnium magistra rationum videtur, conversatum sciant, atque experimento, ut aiunt, didicerint, unanimiter postulant ne talentum mihi a Domino commissum multiplicare differam;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 1:11)
Haec et his similia discipulis nostris frequenter improperantibus, ut si non propter rationem, vel propter improbitatem nostrum assequerentur assensum;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 1:16)
) exorbitavero intelligentia vel locutione, ignoscat ille mihi, qui ex intentione opera pensat, parato semper ad satisfactionem de male dictis vel corrigendis vel delendis, cum quis me fidelium vel virtute rationis, vel auctoritate Scripturae correxerit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 2:2)
"Omne verbum odiosum quoacunque dixerit homo, reddet rationem pro eo in die judicii (Matth.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 2:31)
Secundus liber Theologiae disserit ea quae de Trinitate primus liber proposuit, et ad testimoniorum auctoritatem intelligentiae commendat rationem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 4:1)
Argumentum est ratio quae rei dubiae facit fidem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 3:11)
Multa enim, inquam, sunt quae faciunt fidem, sed quia rationes non sunt, nec argumenta esse possunt, ut visus facit fidem his quae videntur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 3:12)
Sed quia ratio non est visus, nec argumentum quidem esse potest.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 3:13)
Ac primum de his quae ad divinitatis naturam pertinent, consideremus, qualiter videlicet in una et eadem penitus divinitatis substantia tres personae credantur, Pater scilicet, ac Filius ac Spiritus sanctus, et quid rationis vel utilitatis haec in uno Deo habeat personarum distinctio.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 4:7)
Neque enim veraciter vocatur omnipotens, nisi quoniam quaecunque vult potest, nec voluntate cujuspiam creaturae voluntatis omnipotentis impeditur effectus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 9:3)
X. Quod autem nomine Patris divina potentia, nomine vero Filii seu Verbi divina sapientia, nomine Spiritus sancti ipsa Dei benignitas seu charitas specialiter exprimatur, nec nos auctoritas nec ratio subterfugit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 12:1)
Cum autem et sapientiae divinae commemoratio additur, quae scilicet nomine Filii exprimitur, per quam in omnibus quae efficit modum tenere noverit, egregius effectus ostenditur qui ab eo proveniat, qui omnia quae velit facere queat, et in omnibus faciendis modum sciat servare, et optime cuncta velit fieri.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 13:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION