라틴어 문장 검색

unde intellegitur frigidum esse quod effluit, et ideo in vivo corpore non manere quasi inopia caloris extinctum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 9:4)
atque ita laxatis spiramentis effluit tabes faeculenta.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 4:3)
Mare Ponticum dulcius quam cetera, est hoc quoque testimonio quod, si in Pontum vel paleas vel ligna seu quaecumque natantia proieceris, foras extra Pontum feruntur in Propontidem atque ita in mare quod adluit Asiae oram, cum constet in Pontum influere maris aquam, non effluere de Ponto.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 34:2)
Nam superficies Ponti propter nimias aquas quae de terra dulces influunt foras effluit, deorsum vero intro pergit influxio.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 36:3)
Nullum iam languidus aevo Evaluit revocare parens, coniunxve maritum Fletibus, aut patrii, dubiae dum vota salutis Conciperent, tenuere Lares:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:58)
Inde soporifero cesserunt languida somno Membra ducis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 1:2)
Nec languida fessi Corpora sustentant epulis, mensasque perosi Auxilium fecere famem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:30)
Sed postquam languida segni Cernit cuncta metu, nocturnaque munia valli Desolata fuga, trepida sic mente profatur:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:72)
Spumea tunc primum rabies vesana per ora Effluit, et gemitus, et anhelo clara meatu Murmura:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:54)
Hic utinam summi curvet carchesia mali, Incumbatque furens, et Graia ad moenia perflet, Ne Pompeiani Phaeacum e litore toto Languida iactatis comprendant carbasa remis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 4:20)
Solverat armorum fessas nox languida curas:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 5:22)
Inspicit et gladios, qui toti sanguine manent, Qui niteant primo tantum mucrone cruenti, Quae presso tremat ense manus, quis languida tela, Quis contenta ferat, quis praestet bella iubenti, Quem pugnare iuvet, quis vultum cive peremto Mutet:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 6:2)
raptoque cerebro Exsiccata cutis, putrisque effluxit ab alto Humor, et infuso facies solidata veneno est.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 7:34)
planctu concussa peribit, Effluet in lacrimas;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 1:64)
nec, quantum toto de corpore debet, Effluit in terras:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 8:27)

SEARCH

MENU NAVIGATION