라틴어 문장 검색

nec plura effatus sicut festinantem decebat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 4432)
tantum effatus breviter, ut supra ait, propter lucem iam maturam, id est plenam;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 2561)
Neque enim illud fugerim dicere, ut Caelius "qua tempestate Poenus in Italiam venit," nec "prolem" aut "subolem" aut "effari" aut "nuncupare" aut, ut tu soles, Catule, "non rebar" aut "opinabar";
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 153:3)
" haec effatu' pater, germana, repente recessit nec sese dedit in conspectum corde cupitus, quamquam multa manus ad caeli caerula templa tendebam lacrumans et blanda voce vocabam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 61:3)
opinor augures velle habere ad templum effandum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 42 5:5)
etenim cum ab Epicuro, qui totam dialecticam et contemnit et inridet, non inpetrent ut verum esse concedat quod ita effabimur 'aut vivet cras Hermarchus aut non vivet', cum dialectici sic statuant, omne quod ita disiunctum sit quasi 'aut etiam aut non' modo verum esse sed etiam necessarium (vide quam sit cautus is quem isti tardum putant:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 130:5)
Mox in publicum prosilio furentisque more omnes circumeo porticus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 82:2)
Heu, pudet effari perituraque prodere fata, Persarum ritu male pubescentibus annis surripuere viros exsectaque viscera ferro in venerem fregere, atque ut fuga nobilis aevi circumscripta mora properantes differat annos, quaerit se natura nec invenit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 119:12)
valvis xystum desinentem et protinus pratum multumque ruris videt, fenestris hac latus xysti et quod prosilit villae, hac adiacentis hippodromi nemus comasque prospectat.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 19:2)
callida prosiliat dicatque ancilla 'perimus!'
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 127:2)
in apertos undique campos prosiliunt hostes et latus omne tenent, quid faciant pauci contra tot milia fortes?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권146)
nec mora, prosiluit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권302)
creditur hic caesa gravidae cervice Medusae sanguine respersis prosiluisse iubis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권289)
an quia de capitis fertur sine matre paterni vertice cum clipeo prosiluisse suo?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권542)
pars quoque, cum saxis pastores saxa feribant, scintillam subito prosiluisse ferunt;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권533)

SEARCH

MENU NAVIGATION