라틴어 문장 검색

duo singuli singulos sibi consules adservandos adsidua opera desumunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 603:2)
Flamen interim Quirinalis virginesque Vestales omissa rerum suarum cura, quae sacrorum secum ferenda, quae quia vires ad omnia ferenda deerant relinquenda essent consultantes, quisve ea locus fideli adservaturus custodia esset, optimum ducunt condita in doliolis sacello proximo aedibus flaminis Quirinalis, ubi nunc despui religio est, defodere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 444:1)
quibus velut circumventis, cum id falso nuntiatum esset, dum praesidio ut essent citati feruntur, ne auctore quidem adservato qui eos hostis Latinus pro milite Romano frustratus erat, ipsi in insidias praecipitavere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 315:2)
inde effracta claustra portarum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 351:2)
Vitruvium in carcere adservari iussit, quoad consul redisset, tum verberatum necari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 290:2)
sed surdae ad ea omnia aures concitatae multitudinis erant, nec minore intus vi quam foris portae effringebantur, effractisque omnibus toto Hexapylo agmen receptum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 416:1)
Calibus eum interdiu solutum custodes sequebantur, nocte clausum adservabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 578:1)
id ubi factum ex composito est, signa efferri consul iubet ac paulo ante lucem per effractam portam urbem ingreditur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 590:1)
sub lucem Hexapylo effracto Marcellus omnibus copiis urbem ingressus excitavit convertitque omnes ad arma capienda opemque, si quam possent, iam captae prope urbi ferendam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 364:1)
Scipio cum adservari Numidam iussisset, quae pro tribunali agenda erant peragit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 315:1)
in trepidatione et nocturno tumultu duces parum intente adservati, alter in destinatis iam ante animo latebris subsedit, alter per vada nota Metaurum tranavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 695:1)
hunc Pleminium Clodius Licinus in libro tertio rerum Romanarum refert ludis votivis quos Romae Africanus iterum consul faciebat conatum per quosdam, quos pretio corruperat, aliquot locis urbem incendere, ut effringendi carceris fugiendique haberet occasionem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 316:1)
Minium Cerrinium Campanum Ardeam in vincula mittendum censuerunt, magistratibusque Ardeatium praedicendum ut intentiore eum custodia adservarent, non solum ne effugeret, sed ne mortis consciscendae locum haberet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 201:1)
inde Herodorus - princeps hic amicorum Demetrii erat - in custodiam est coniectus et Demetrius dissimulanter adservari iussus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 276:2)
bene pudiceque adservatur.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1232)

SEARCH

MENU NAVIGATION