라틴어 문장 검색

"si mihi non umquam thiasi ludusve protervae noctis et, inviso quamvis temerata cubili, non tamen aut teretes thyrsos aut mollia gessi pensa, sed in tetricis et post conubia lustris sic quoque venatrix animumque innupta remansi:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권267)
quantus Apollineae temerator matris Averno tenditur;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권5)
Non ego temptauit nulli temeranda uirorum audax laudandae sacra docere deae, nec mea mortiferis infecit pocula sucis dextera nec cuiquam trita uenena dedit, nec nos sacrilegos templis admouimus ignes, nec cor sollicitant facta nefanda meum, nec nos insanae meditantes iurgia mentis impia in aduersos soluimus ora deos.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 54)
quae ubi intravere portas, non quidem fuit tumultus ille nec pavor, qualis captarum esse urbium solet, cum effractis portis stratisve ariete muris aut arce vi capta clamor hostilis et cursus per urbem armatorum omnia ferro flammaque miscet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 308:1)
inde effracta claustra portarum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 351:2)
sed surdae ad ea omnia aures concitatae multitudinis erant, nec minore intus vi quam foris portae effringebantur, effractisque omnibus toto Hexapylo agmen receptum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 416:1)
id ubi factum ex composito est, signa efferri consul iubet ac paulo ante lucem per effractam portam urbem ingreditur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 590:1)
sub lucem Hexapylo effracto Marcellus omnibus copiis urbem ingressus excitavit convertitque omnes ad arma capienda opemque, si quam possent, iam captae prope urbi ferendam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 364:1)
Romanos Roma circumsessa, coniuges, liberi, quorum ploratus hinc prope exaudiebantur, arae, foci, deum delubra, sepulcra maiorum temerata ac violata a Capua non averterunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 186:2)
hunc Pleminium Clodius Licinus in libro tertio rerum Romanarum refert ludis votivis quos Romae Africanus iterum consul faciebat conatum per quosdam, quos pretio corruperat, aliquot locis urbem incendere, ut effringendi carceris fugiendique haberet occasionem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 316:1)
paene effregisti, fatue, foribus cardines.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 4, scene 223)
Pol haud periclum est, cardines ne foribus effringantur, si istoc exemplo omnibus qui quaerunt respondebis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 314)
Ean gratia fores effringis?
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 2, scene 28)

SEARCH

MENU NAVIGATION