라틴어 문장 검색

qui cum filiis suis rectum dando consilium non optinuisset adsensum atque ideo esset in simultate cum liberis, ubi hoc aemulis causam fuisse gaudii comperit ex illa discordia sperantibus in domo regnantis nasci posse novitatem, universitate civium convocata ait succensuisse quidem se filiis non adquiescentibus patriae voluntati, sed hoc sibi postea visum paternae aptius esse pietati, ut in sententiam liberorum ipse concederet:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 12:2)
Hausta vero ut non continuo lapsu per omne corpus succedentibus sibi foraminibus pervium ad imum usque descendant, et talia qualia accepta sunt egerantur, sed salutare officium digestionis expectent, secundae hoc cura virtutis est, quam Graeci, qui retentatrix est, vocant καθεκτικήν.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 15:1)
Inferius vero demissum intestinis adiacentibus inseritur, et inde via est egerendis.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 17:5)
Indigestum est enim et crudum quod egeritur, et quasi infirmum effluit, nec habet sedem, sed natura quasi noxium et magis frigidum pellitur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 9:2)
Hunc videmus in feminis, nisi crebro egeratur, extrema minitantem:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 11:1)
Tunc orientis opes, captorumque ultima regum Quae Pompeianis praelata est gaza triumphis Egeritur:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 2:56)
Quaque fretum torrens Maeotidos egerit undas, Pontus et Herculeis aufertur gloria metis, Oceanumque negat solas admittere Gades.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:52)
Quisquis inest terris, in fessos spiritus artus Egeritur;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:40)
Apso gestare carinas Caussa palus, leni quam fallens egerit unda.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 4:41)
exiguam, quantum potes, accipe flammam, Romana succense manu.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 8:28)
Non haec Paelignis agitur vindemia prelis Uva nec in Tuscis nascitur ista iugis, Testa sed antiqui felix siccatur Opimi, Egerit et nigros Massica cella cados.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XXVI4)
Nil pro me mihi, Iuppiter, petenti Ne suscensueris velut superbo.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LX2)
quod cum fieret timens Hippotes quidam nobilis filiae Egestae, cum Laomedontis regis Hesiona iam esset orta seditione religata, inpositam eam navi misit quo fors tulisset.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5503)
timens Hippotes vel ipsostratus filiam Egestam inpositam navi misit quo fors tulisset.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 55011)
nam sorbet universa quae prehendit et secundum Sallustium ea circa Tauromenitanum egerit litus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 42018)

SEARCH

MENU NAVIGATION