-
ille etiam vires corpus habere facit, sustineas ut onus, nitendum vertice pleno est, aut, flecti nervos si patiere, cades, spes quoque posse mora mitescere principis iram, vivere ne nolim deficiamque, cavet, nec vos parva datis pauci solacia nobis, quorum spectata est per mala nostra fides, coepta tene, quaeso, neque in aequore desere navem, meque simul serva iudiciumque tuum.
- (푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 747)
-
Pater, ducentos Philippos quaeso Chrsalo da, si esse salvom vis me aut vitalem tibi.
- (티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 9114)
-
Vtrum deliras, quaeso, an astans somnias, qui equom me adferre iubes, loricam adducere, multos hastatos, post id multos velites, multos cum multis?
- (티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 2, scene 186)
-
At quaeso, ubi erit otium, revortere ad me extemplo.
- (티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 3, scene 354)
-
mihi quaeso ita ignoscatis, patres conscripti, si longiorem orationem non cupiditas gloriandi de me, sed necessaria criminum defensio fecit.
- (티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 623:1)
-
Quaeso ut sat habeas id, pater, quod Chrysalus me obiurigavit plurumis verbis malis, et me meliorem fecit praeceptis suis, ut te ei habere gratiam aequom sit bonam.
- (티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 9149)
-
Vide quaeso, Maxime, quem tumultum suscitarint, quoniam ego paucos magorum nominatim percensui.
- (아풀레이우스, 변명 89:1)
-
"Per vos gloriamque vestram, qua humanum fastigium exceditis, perque et mea in vos et in me vestra merita, quibus invicem contendimus, oro quaesoque, ne humanarum rerum terminos adeuntem alumnum commilitonemque vestrum, ne dicam regem, deseratis."
- (쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 2장 14:42)
-
Atque ego ut primum fletu represso loqui posse coepi, Quaeso, inquam, pater sanctissime atque optime, quoniam haec est vita, ut Africanum audio dicere, quid moror in terris?
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 3 6:1)
-
sed cum sint ea tempora ut certi nihil esse possit quid honestum mihi sit, quid liceat, quid expediat, quaeso, da operam ut illum quam honestissime copiosissimeque tueamur.
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 7 4:7)
-
Non tenui ego diutius lacrimas, sed ad ultimam perductus tristitiam Quaeso inquam domina, certe embasicoetan iusseras dari.
- (페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 24:2)
-
Adulescens, quaeso, quid tibi mecum est rei, qui mihi male dicas homini ignoto insciens?
- (티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 3, scene 232)
-
verum quaeso a vobis, iudices, ut haec pauca quae restant ita audiatis ut partim me dicere pro me ipso putetis, partim pro Sex.
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 44장 3:1)
-
qua re sine, quaeso, sibi quemque scribere, suam quoique sponsam, mihi meam;
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 20 6:13)
-
Hac prece quaeso, exonera mentem culpaeque ignosce minori, et quandoque mihi fortunae arriserit hora, non sine honore tuum patiar decus.
- (페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 133:8)