라틴어 문장 검색

qualis ista philosophia est, quae non interitum afferat pravitatis, sed sit contenta mediocritate vitiorum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 36:9)
quamquam in hac divisione rem ipsam prorsus probo, elegantiam desidero.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 36:10)
quin etiam agri cultura, quae abhorret ab omni politiore elegantia, tamen eas res, in quibus versatur, nominibus notavit novis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 6:2)
Delectant etiam magnifici apparatus vitaeque cultus cum elegantia et copia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 34:3)
numquam enim, iratus qui accedet ad poenam, mediocritatem illam tenebit, quae est inter nimium et parum, quae placet Peripateticis, et recte placet, modo ne laudarent iracundiam et dicerent utiliter a natura datam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 115:3)
Eadem ratio est habenda vestitus, in quo, sicut in plerisque rebus, mediocritas optima est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 167:6)
quarum quidem certe est adhibendus modus ad mediocritatemque revocandus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 180:5)
Eademque mediocritas ad omnem usum cultumque vitae transferenda est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 180:6)
In his autem ipsis mediocritatis regula optima est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 79:1)
Tota igitur ratio talium largitionum genere vitiosa est, temporibus necessaria, et turn ipsum et ad facultates accommodanda et mediocritate moderanda est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 80:6)
nam quoniam eloquentia constat ex verbis et ex sententiis, perficiendum est, ut pure et emendate loquentes, quod est Latine, verborum praeterea et propriorum et translatorum elegantiam persequamur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 2장1)
solesque non numquam hac de re a me in disputationibus nostris dissentire, quod ego eruditissimorum hominum artibus eloquentiam contineri statuam, tu autem illam ab elegantia doctrinae segregandam putes et in quodam ingeni atque exercitationis genere ponendam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 5:2)
Quid ergo interest aut qui discernes eorum, quos nominavi, in dicendo ubertatem et copiam ab eorum exilitate, qui hac dicendi varietate et elegantia non utuntur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 50:2)
quis enim non videt C. Coelio, aequali meo, magno honori fuisse, homini novo, illam ipsam, quamcumque adsequi potuerat, in dicendo mediocritatem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 117:2)
' Tum omnes oculos in Antonium coniecerunt, et ille 'audite vero, audite,' inquit 'hominem enim audietis de schola atque a magistro et Graecis litteris eruditum, et eo quidem loquar confidentius, quod Catulus auditor accessit, cui non solum nos Latini sermonis, sed etiam Graeci ipsi solent suae linguae subtilitatem elegantiamque concedere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 28:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION