라틴어 문장 검색

In quodcumque vitium stili mei mucro contorquetur, te clamitas designari, conserta manu in ius vocas et satiricum scriptorem in prosa stulte arguis.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam De Onaso 2:20)
Nam cum missa ad Marium legatione libertatem ac sacerdotium non inpetrassent (nec fas erat), suffocatis elisisque passim infantibus suis aut mutuis concidere vulneribus aut vinculo e crinibus suis facto ab arboribus iugisque plaustrorum pependerunt.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM CIMBRICUM TEVTONICUM TIGURINUM 17:2)
Quin etiam quae cumque latuscula sunt speculorum adsimili lateris flexura praedita nostri, dextera ea propter nobis simulacra remittunt, aut quia de speculo in speculum transfertur imago, inde ad nos elisa bis advolat, aut etiam quod circum agitur, cum venit, imago propterea quod flexa figura docet speculi convertier ad nos.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 12:4)
nec tamen illud in his rebus mirabile constat, tantula quod tantum corpus corpuscula possunt contorquere et onus totum convertere nostrum;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 29:11)
quippe etenim ventus subtili corpore tenvis trudit agens magnam magno molimine navem et manus una regit quanto vis impete euntem atque gubernaclum contorquet quo libet unum, multaque per trocleas et tympana pondere magno commovet atque levi sustollit machina nisu.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 29:12)
inde minutatim retro contorquet et aufert luciferam partem glomeraminis atque pilai;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 27:7)
At pater omnipotens densa inter nubila telum Contorsit:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, IV. 18:2)
Ter spumam elisam et rorantia vidimus astra.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VI. 8:2)
Nam vetus et vehemens, alterum ab aetatis magnitudine conpositum elisumque est, alterum a nimio impetu et vi mentis instructum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 18:2)
Hinc et nutrices pueros fellantes operimentis obtegunt, cum sub luna praetereunt, ne plenos per aetatem naturalis humoris amplius lunare lumen humectet, et sicut ligna adhuc viriore humida accepto calore curvantur, ita et illorum membra contorqueat humoris adiectio.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 25:1)
Thebanam qualis Agaven Impulit, aut saevi contorsit tela Lycurgi Eumenis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:31)
Hic laqueo fauces elisaque guttura fregit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:64)
viva graves elidunt corpora trunci.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:93)
At postquam gemino tellus elisa profundo est, Extremi colles Siculo cessere Peloro.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:60)
Eliso ventre, per ora Eiectat saniem permixtus viscere sanguis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION