라틴어 문장 검색

Haec est malitia, per quam in animis hominum deificatur pecunia, nummo divinae venerationis exhibetur auctoritas, per quam, ubi nummus loquitur, Tulliani eloquii tuba raucescit;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:2)
Ubi nummorum perorat plenitas, jam Tullius sui monetam vendit eloquii, sui pudoris monilia in aurum commutat Lucretia;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:6)
Nam si in aure judicis susurret pecunia, Orphei lyra, carmen Amphionis, musa Virgilii voce pecuniae suffocantur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:9)
Unde sapiens ait, "In auribus inscipientium ne loquaris,quia despicient doctrinam eloquii tui."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 26:6)
Eloquium Domini ussit eum (Ps. CIV, 19).
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 4:9)
Pauper, utpote qui nulla haberet eloquia Dei, debilis et utroque pede claudus, qui nec in legem, nec in Evangelium credidisset, vocatus tamen credidit ei, baptizatus accepit gratiam.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 8장 4:2)
Hinc contingebat ut noctes ad officia divideret tripertita, quietis et publicae rei et musarum, quod factitasse Alexandrum legimus Magnum;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 5장 4:1)
quis enim me hoc quidem pacto eloquentior uiuat, quippe qui nihil unquam cogitaui quod eloqui non auderem?
(아풀레이우스, 변명 5:4)
mentiti autem sunt callidissimi accusatores mei, ut sibi uidentur, cum me ad finem calumniae confinxerunt duas res marinas impudicis uocabulis quaesisse, quas Tannonius ille cum utriusque sexus genitalia intellegi uellet, sed eloqui propter infantiam causidicus summus nequiret, multum ac diu haesitato tandem uirile marinum nescio qua circumlocutione male ac sordide nominauit, sed enim feminal nullo pacto repperiens munditer dicere ad mea scripta confugit et quodam libro meo legit:
(아풀레이우스, 변명 31:7)
Musae cum Minerua dissimulamenti gratia iudices adstitere, ad deridendam scilicet monstri illius barbariam nec minus ad stoliditatem poeniendam.
(아풀레이우스, 플로리다 3:9)
risere Musae, cum audirent hoc genus crimina sapienti exoptanda Apollini obiectata, et tibicinem illum certamine superatum uelut ursum bipedem corio exsecto nudis et laceris uisceribus reliquerunt.
(아풀레이우스, 플로리다 3:22)
uerum enimuero Musarum creterra uersa uice quanto crebrior quantoque meracior, tanto propior ad animi sanitatem.
(아풀레이우스, 플로리다 20:5)
Apuleius uester haec omnia nouemque Musas pari studio colit, maiore scilicet uoluntate quam facultate, eoque propensius fortasse laudandus est, quod omnibus bonis in rebus conatus in laude, effectus in casu est, ita ut contra in maleficiis etiam cogitata scelera, non perfecta adhuc uindicantur, cruenta mente, pura manu.
(아풀레이우스, 플로리다 20:11)
Karthago prouinciae nostrae magistra uenerabilis, Karthago Africae Musa caelestis, Karthago Camena togatorum.
(아풀레이우스, 플로리다 20:15)
"Sic in modum superbi iuvenis Adonei vel musae vatis Pimpleidos laceratus atque discerptus domo proturbor."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:49)

SEARCH

MENU NAVIGATION