라틴어 문장 검색

in aliis enim vis, in his granditas eius elucet.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 26 10:4)
innatat unda freto dulcis, leviorque marina est, quae proprium mixto de sale pondus habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1022)
aspicis ut summa cortex levis innatet unda, cum grave nexa simul retia mergat onus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 44)
sic nunc post hiemem vimque trucis freti, quo iactata ratis tunc Sapientiae est, cum sub sacricolis territa regibus vix panso poterat currere carbaso adflictosque suos turbine saeculi vectarat rabidis fluctibus innatans, morsum vulnificum lex pia pertulit.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권11)
saxum molaris ponderis ut spuma candens innatat, tantique custos pigneris fiscella fertur fluctibus.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.141)
Nec non et torrentem undam levis innatat alnus, missa Pado;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 21:9)
elucent aliae et fulgore coruscant ardentes auro et paribus lita corpora guttis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 5:8)
nam lactuca innatat acri post vinum stomacho;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Catii nesciocuius fatuitatem irridet, qui summam hominis felicitatem in arte culinaria poneret. 1:7)
argumentum quod in pueris elucet spes plurimorum, quae cum emoritur aetate, manifestum est, non naturam defecisse sed curam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 31:2)
quae quidem cum ita est ab ipsa nobis concessa natura, ut indocti quoque ac non sentientes ea frequenter utantur, tum ita iucunda atque nitida, ut oratione quamlibet clara proprio tamen lumine eluceat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 223:2)
ita enim servabitur pondus, et innatans illa verborum facilitas in altum reducetur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 261:4)
summus ille quidem in his quoque operibus fuerit, sed maioribus clarius elucebit, cum regenda senatus consilia et popularis error ad meliora ducendus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 32:2)
Pauci sunt, qui consilio se suaque disponant, ceteri eorum more, quae fluminibus innatant, non eunt, sed feruntur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 23 8:1)
alimenta, quae accepimus, quamdiu in sua qualitate perdurant et solida innatant stomacho, onera sunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 84 6:1)
Quotiens inter nubila eluxit, non est sereno minor, ne tardior quidem, quoniam multum interest, utrum aliquid obstet tantum, an inpediat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 17:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION