라틴어 문장 검색

classi quoque faces intulit, vacuo mari eludens, quia lectissimas Liburnicarum omnemque militem Mucianus Byzantium adegerat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 47장7)
Civilis dolo grassandum ratus incusavit ultro praefectos quod castella deseruissent:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 16장1)
inter ambiguos milites et occultos hostis optimum e praesentibus ratus mutua dissimulatione et isdem quibus petebatur grassari, in coloniam Agrippinensem descendit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 56장10)
nam Cerialis salubri temperamento elusit ut vana pueriliter cupientem.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 86장5)
' ad eludendas autem uaticinationes, quibus felix et inuictum in ea prouincia fataliter Scipionum nomen ferebatur, despectissimum quendam ex Corneliorum genere, cui ad opprobrium uitae Saluitoni cognomen erat, in castris secum habuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 59장 1:5)
igitur grassaturas dispositis per oportuna loca stationibus inhibuit, ergastula recognouit, collegia praeter antiqua et legitima dissoluit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 32장 1:3)
cumque etiam inmaturitate sponsarum et matrimoniorum crebra mutatione uim legis eludi sentiret, tempus sponsas habendi coartauit, diuortiis modum imposuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 34장 2:2)
paedagogum ministrosque C. fili, per occasionem ualitudinis mortisque eius superbe auareque in prouincia grassatos, oneratos graui pondere ceruicibus praecipitauit in flumen.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 67장 2:3)
In primis tuendae pacis a grassaturis ac latrociniis seditionumque licentia curam habuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 37장 1:1)
Nec minore liuore ac malignitate quam superbia saeuitiaque paene aduersus omnis aeui hominum genus grassatus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 34장 1:1)
Ita bacchantem atque grassantem non defuit plerisque animus adoriri.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 56장 1:1)
Nec minore saeuitia foris et in exteros grassatus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 36장 1:1)
his diuerso uitiorum genere grassantibus adeo se abutendum permisit et tradidit, ut uix sibi ipse constaret, modo acerbior parciorque, modo remissior ac neglegentior quam conueniret principi electo atque illud aetatis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 14장 2:5)
sciscitantes, quis esset - nam ignorabatur - et ubi esse Vitellium sciret, mendacio elusit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 17장 1:3)
ibi per occasionem ac licentiam omni rapinarum genere grassati, cum timerent ne sibi reuersis reddenda ratio ac subeunda poena esset, consilium inierunt eligendi creandique imperatoris;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 6장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION