라틴어 문장 검색

sed quamquam omnia de industria celabantur - priusquam moverentur Romani, tolli ab tergo Samnitem hostem volebant - tamen per quosdam privatis hospitiis necessitudinibusque coniunctos indicia coniurationis eius Romam emanarunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 29:1)
ceterum quando neque celari adventus Numidarum Poterat - vagati enim in urbe obversatique praetorio Erant - et, si sileretur quid petentes venissent, periculum erat ne vera eo ipso quod celarentur sua sponte magis emanarent, timorque in exercitum incederet ne simul cum rege et Carthaginiensibus foret bellandum, avertit a vero falsis praeoccupando mentes hominum, et vocatis ad contionem militibus non ultra esse cunctandum ait;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 334:1)
Casander quoque, missis qui per Epirum ad mare prosequerentur eum, ne qua indicium emanaret, veneno creditur sublatus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 406:1)
et cum multa, ut adsolet, veritas praeberet vestigia sui, omni ope adiuvabat, quo maturius omnia emanarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 626:1)
bello denique perfecto, quaeque dicta ab rege quaeque responsa essent emanavere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 147:4)
latrones, cum brevi circumitu maceriae decurrere ad conficiendum saucium possent, velut perfecta re in iugum Parnasi refugerunt eo cursu ut, cum unus non facile sequendo per invia atque ardua moraretur fugam eorum, ne ex comprenso indicium emanaret, occiderint comitem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 168:1)
sed iam et pueri quidam visi ab suis erant inter obsides Illyrios ducti, et quo quaeque accuratius celantur, eo facilius loquacitate regiorum ministrorum emanant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 433:1)
Neque enim calidae aquae est ulla proprietas, sed frigida aqua, cum incidit percurrens in ardentem locum, effervescit et percalefacta egreditur per venas extra terram.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 2장29)
item fervidum emittit in superiora loca vaporem, et ita, si qui in is locis, qui sunt supra, fontes dulcis aquae nascuntur, offensi eo vapore effervescunt inter venas et ita profluunt incorrupto sapore.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION