라틴어 문장 검색

Ubi mala et aerumnas evolare sensissit, operculum vasi festinus imposuit, et in imo dolii spem reservavit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 20:4)
In rebus ambiguis et ingratis bonum est initia de iis sermonem inferendi alicui alteri deputare, cuius verba minoris sint ponderis, et maioris auctoritatis vocem in subsidiis reservare, veluti casu fortuito intervenientem, ut interrogetur ille superveniens de eo sermone, qui ab altero iniectus est.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXII. DE ASTUTIA 8:2)
Quid etiam temporibus imperatorum Romae obtinuit, qui honorem ipsum triumphi sibi et filiis suis de bellis quae praesentes ipsi confecerant tanquam peculiarem reservarunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 15:16)
Sed esse apud ceteros tutior debui, qui mihi amore iustitiae nihil apud aulicos quo magis essem tutior reseruaui.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 2:8)
se tamen paratos esse, sibi quoad vita suppeteret, oppidum seque ei reservare.
(카이사르, 아프리카 전기 92:2)
At fortuna, quae plerumque eos quos plurimis beneficiis ornavit ad duriorem casum reservat, superiorum temporum dissimilis Euphranorem prosequebatur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 25:6)
timere Caesarem ereptis ab eo duabus legionibus, ne ad eius periculum reservare et retinere eas ad urbem Pompeius videretur; ut M.
(카이사르, 내란기, 1권 2:5)
reliquas merces commeatusque ad obsidionem urbis, si accidat, reservant.
(카이사르, 내란기, 1권 36:6)
Quo pudore adducti et fortasse non se liberari, sed in aliud tempus reservari arbitrati discedere a nobis et novam temptare fortunam novasque amicitias experiri constituerunt.
(카이사르, 내란기, 3권 60:4)
Is se praesente de se ter sortibus consultum dicebat, utrum igni statim necaretur an in aliud tempus reservaretur: sortium beneficio se esse incolumem.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 53장7)
Maiori tamen parti placuit, hoc reservato ad extremum casum consilio interim rei eventum experiri et castra defendere.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 3장4)
At barbaris consilium non defuit. Nam duces eorum tota acie pronuntiare iusserunt, ne quis ab loco discederet: illorum esse praedam atque illis reservari quaecumque Romani reliquissent: proinde omnia in victoria posita existimarent.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 34장1)
Reservatis Aeduis atque Arvernis, si per eos civitates reciperare posset, ex reliquis captivis toto exercitui capita singula praedae nomine distribuit.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 89장5)
sed quia magno malo vix sine ferro mederi licet, in hunc locum reservata sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 3장17)
sed quia magno malo uix sine ferro mederi licet, in hunc locum reseruata sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 3장 4:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION