라틴어 문장 검색

idque vas ansatum simile angustae ollae figuratur, ita ut altera pars sit acutior, per quam modico foramine fumus emanet:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 15장 5:3)
nam Quintilium Varum sanguine oblitum et paludibus emersum cernere et audire visus est velut vocantem, non tamen obsecutus et manum intendentis reppulisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 65장3)
sonum insuper emergentis audiri formasque equorum et radios capitis aspici persuasio adicit.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 45장 1:2)
Quibus ex malis ut se emersit, nihil aliud egit quam ut quam plurimis, quibus rebus posset, esset auxilio.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 11장 1:1)
hoc spectaculo classis Sicula et Rhodia concurrerunt, duodenarum triremium singulae, exciente bucina Tritone argenteo, qui e medio lacu per machinam emerserat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 21장 6:7)
gratia quidem et potentia reuocatae restitutaeque matris usque eo floruit, ut emanaret in uulgus missos a Messalina uxore Claudi[i], qui eum meridiantem, quasi Britannici aemulum, strangularent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 6장 4:1)
Tandem, qua leniore tractu amnis aperit vadum, emersere, nec quicquam praeter paucas sarcinas desideratum est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 9장 24:1)
Stygem appellant fontem, ex quo pestiferum virus emanat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 10장 18:1)
Altera lux haud laeta viris emersit Olympo:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quintus. 3:1)
quae simul ac rostro ventosum proscidit aequor tortaque remigio spumis incanduit unda, emersere freti candenti e gurgite vultus aequoreae monstrum Nereides admirantes.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 644)
sed nec etiam inclinari humanorum graduum dedecuit apicem, unde, velut a vivo fonte, sancte civilitatis exempla debent inferioribus emanare.
(단테 알리기에리, Epistolae 61:6)
cuius quidem veritas, quia sine rubore aliquorum emergere nequit, forsitan alicuius indignationis in me causa erit. 3.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 1:7)
Nunc quoque investigandum esse existimo cui hominum primum locutio data sit, et quid primitus locutus fuerit, et ad quem, et ubi, et quando, nec non et sub quo ydiomate primiloquium emanavit.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 21:2)
Si autem ipsum accipere volumus secundum quod ab ore primorum Siculorum emanat, ut in preallegatis cantionibus perpendi potest, nichil differt ab illo quod laudabilissimum est, sicut inferius ostendemus.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 103:1)
"Haut facile emergunt quorum virtutibus opstat res angusta domi, sed Romae durior illis conatus:"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III71)

SEARCH

MENU NAVIGATION