라틴어 문장 검색

Eminet autem iste motus praecipue in calido et frigido.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 460:13)
Eminet autem hic motus praecipue in spiritibus animalium, qui motus omnes partium reliquarum, quamdiu ipse in vigore est, contemperat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 464:4)
Quantum ad illos qui invidiae magis aut minus obnoxii sunt, primo iis qui eminente virtute praediti sunt minus invidentur cum promoventur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 9:2)
Observare licet neminem ex viris magnis et illustribus fuisse (quorum extat memoria vel antiqua vel recens) qui adactus fuerit ad insanum illum gradum amoris.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, X. DE AMORE 1:5)
Servus gratiosus et apud dominum potens, si non extet aliqua favoris caussa manifesta, reputatur plerunque nihil aliud quam via obliqua ad corruptelas.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 4:13)
Illa gubernandi forma qua confederatae Belgarum provinciae utuntur certe eminet.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIV. DE NOBILITATE 1:11)
Qui ad nobilitatis fastigium primi evehuntur virtutum claritudine plerunque posteris eminet, sed innocentia minime.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIV. DE NOBILITATE 2:5)
templa et monasteria, cum monumentis in illis extantibus;
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVIII. DE PEREGRINATIONE IN PARTES EXTERAS 1:11)
Quantum ad uxores, extant exempla eius generis crudelia et atrocia.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 6:2)
Attamen absque auxilio notionum chymicarum, extat huius rei exemplum insigne in cursu naturae ordinario.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 5:14)
Coloniae eminent inter antiqua et heroica opera.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIII. DE PLANTATIONIBUS POPULORUM ET COLONIIS 1:2)
Qui inter strenuos et negotiis pares eminere studet magnum profecto suscipit privinciam.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXV. [= English XXXVI] DE AMBITIONE 4:5)
Id enim si fiet, utcunque virtute vera emineas, audies tamen ab invidis, in nominis tui detrimentum, urbanus tantum et affectator.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, L. [ = English LI] DE CAEREMONIIS CIVILIBUS ET DECORO 1:32)
Hoc est, liberaliter et copiose id in aliis laudare in quo ipse emineas.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LII. [= English LIV] DE VANA GLORIA 1:34)
Ad quem captandum leo se pro tempore blandum Finxit, ut est moris, ubi spes rudis extat amoris;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXII. De camelo, coruo, lupo, ursa et leone 23:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION