라틴어 문장 검색

commoditate autem aliqua quae sunt in corporis aut in fortunae bonis expetenda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 24장 4:3)
Itaque huic generi laus honos gloria fides iustitia omnisque virtus, illis autem alteris quaestus emolumentum fructusque proponitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 25장 3:2)
Sin apud indoctos imperitosque dicemus, fructus emolumenta, voluptates vitationesque dolorum proferantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 26장 2:2)
Sed tamen in his vitiis inest illa magna commoditas, et, quod ubique genitum est, ut ad eam urbem, quam incolas, possit adnare, et rursus ut id, quod agri efferant sui, quascumque velint in terras, portare possint ac mittere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 13:6)
nullum autem emolumentum esse, nullum iniustitia partum praemium tantum, semper ut timeas, semper ut adesse, semper ut impendere aliquam poenam putes, damna Lactant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 34:3)
sic enim tibi persuadeas velim, unum mihi esse solacium qua re facilius possim pati te esse sine nobis, si tibi esse id emolumento sciam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 10 5:1)
possunt in pactionibus faciendis non legem spectare censoriam sed potius commoditatem conficiendi negoti et liberationem molestiae ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 12장 1:2)
nam commoditati ingenium, gravitati aetas, libertati tempora sunt impedimento.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 4장 1:2)
sic vita hominum est ut ad maleficium nemo conetur sine spe atque emolumento accedere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 30장 2:8)
sin autem victoria nobilium ornamento atque emolumento rei publicae populoque Romano debet esse, tum vero optimo et nobilissimo cuique meam orationem gratissimam esse oportet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 49장 1:3)
itaque illud Cassianum 'cui bono fuerit' in his personis valeat, etsi boni nullo emolumento impelluntur in fraudem, improbi saepe parvo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 12장 1:3)
Itaque illi de quibus ante dixi tantum modo commoditatis habuerunt rationem, nullam dignitatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 57장 3:4)
Voluptatis autem partes hoc modo describunt, ut malevolentia sit voluptas ex malo alterius sine emolumento suo, delectatio voluptas suavitate auditus animum deleniens;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 20:1)
In hoc balinea meritoria tria, magna commoditas, si forte balineum domi vel subitus adventus vel brevior mora calfacere dissuadeat.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 26:4)
usa est humani commoditate viri.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 36:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION