라틴어 문장 검색

Idem deinde emplastrum in linteolo superinponendum, supraque inicienda spongia est in acetum ante demissa;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 42:2)
- Super id, quod minus crebris foraminibus exasperatum est, recte inponitur et ficus arida et lini semen in mulso coctum et emplastra ac malagmata materiam educentia, aut quae proprie huc pertinentia supra posui.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 49:5)
- Super utrumque oportet inponere elaterium aut lini semen contritum et aqua coactum aut ficum in aqua decoctam aut emplastrum tetrapharmacum ex aceto subactum;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 3장 2:3)
Id genus quamuis inter purulenta est, tamen lenibus medicamentis curandum est, quale est emplastrum tetrapharmacum ex rosa liquatum, sic ut turis quoque paulum ei misceatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 10:1)
si extra, superdandum emplastrum, quo id glutinetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 4:8)
Postero die glutinans emplastrum iniciendum, quarto suturae tollendae, et collyrio, quod inflammationes reprimit, superinunguendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 24:2)
tum multa frigida aqua fouetur, emplastrumque circa datur, quod ualentem inflammationem reprimat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 25장 3:5)
super glandem autem auerso * emplastro inposito induci.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 25장 3:8)
Huic curationi aptissimum uidebitur enneapharmacum emplastrum:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 28:4)
Ac sic undique uaricibus crure liberato plagarum orae committuntur et super emplastrum glutinans inicitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 31장 3:6)
dein separatim uterque non pingui emplastro circumdatur atque ita per se uterque sanescit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 32장 1:2)
sed multo melius est ante emplastra experiri, quae caluariae causa conponuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 10:2)
Procedente deinde tempore, emolliendum id emplastrum adiecto cerato ex rosa facto, quo facilius carnem producat:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 11:2)
At si parum pura membrana uidebitur, par modus eius emplastro et melli miscendus erit, idque super infundendum;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 19:4)
eiusque continendi causa unum aut alterum linamentum iniciendum, et super linteolo, cui emplastrum inlitum sit, contegendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 19:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION