라틴어 문장 검색

Mercurio autem in foro aut etiam, ut Isidi et Serapi, in emporio;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 7장4)
ibi Alexander cum animadvertisset portum naturaliter tutum, emporium egregium, campos circa totam Aegyptum frumentarios, inmanis fluminis Nili magnas utilitates, iussit eum suo nomine civitatem Alexandriam constituere.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 머리말17)
cum esset enim natus Mylasis et animadvertisset Halicarnasso locum naturaliter esse munitum, idoneum portum emporiumque utile, ibi sibi domum constituit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장42)
circum enim porticus sive navalia sunt facienda sive ex porticibus aditus emporia, turresque ex utraque parte conlocandae, ex quibus catenae traduci per machinas possint.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 12장3)
immolante rege Veientium vocem haruspicis, dicentis qui eius hostiae exta prosecuisset ei victoriam dari, exauditam in cuniculo movisse Romanos milites ut adaperto cuniculo exta raperent et ad dictatorem ferrent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 242:2)
Nam et laqueis falces avertebant, quas, cum destinaverant, tormentis introrsus reducebant, et aggerem cuniculis subtrahebant, eo scientius quod apud eos magnae sunt ferrariae atque omne genus cuniculorum notum atque usitatum est.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 22장2)
et extra portam Trigeminam emporium lapide straverunt stipitibusque saepserunt, et porticum Aemiliam reficiendam curarunt, gradibusque ascensum ab Tiberi in emporium fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 324:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION