라틴어 문장 검색

Fortitudo ejus amorque in patriam, nunquam alias magis, quaam hac in re, enituere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM QUARTUM.35)
Vitae integritate maxime enituit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.204)
verum ambitiosus et audax:
(호라티우스의 풍자, 2권, 03장121)
Nobis non corporum cultus, qui in illis - excepto privilegio gratiae Dei - ex huiusce modi cibis enituerat, sed animae vigor quaeritur, quae carnis infirmitate fit fortior.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 7:12)
Cumque eam Cerealis, cuius clarum inter consules nomen est, propter aetatem et antiquitatem familiae et insignem - quod maxime viris placere consuevit - decorem corporis ac insignem temperantiam ambitiosius peteret suasque longaevus polliceretur divitias et non quasi in uxorem sed quasi in filiam vellet donationem transfundere Albinaque mater tam clarum praesidium viduitati domus ultro appeteret, illa respondit:
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 2:2)
"commune id vitium est, hic vivimus ambitiosa paupertate omnes, quid te moror?"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III74)
nos tamen hoc agimus tenuique in pulvere sulcos ducimus et litus sterili versamus aratro, nam si discedas, laqueo tenet ambitiosi scribendi cacoethes et aegro in corde senescit.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII16)
Namque post chaos, ubi primum coepit confusa deformitas in rerum formas et in elementa enitescere, terraque adhuc humida substantia in molli atque instabili sede nutaret, convalescente paulatim aetherio calore atque inde seminibus in eam igneis defluentibus haec sidera edita esse creduntur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 53:2)
O prodiga rerum Luxuries, numquam parvo contenta parato, Et quaesitorum terra pelagoque ciborum Ambitiosa fames, et lautae gloria mensae, Discite, quam parvo liceat producere vitam, Et quantum natura petat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 4:26)
Si quis tamen tam ambitiose tristis est, ut apud illum in nulla pagina latine loqui fas sit, potest epistula vel potius titulo contentus esse.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, poem pr8)
Quid fugis hos dentes, ambitiose lepus?
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LI2)
Ut nova dona tibi, Caesar, Nilotica tellus Miserat hibernas ambitiosa rosas.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXXX1)
Tinctis murice vestibus quod omni Et nocte utitur et die Philaenis, Non est ambitiosa nec superba:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXII1)
Arte sed emptorem vafra corrumpis, Amoene, Et casa divitiis ambitiosa latet.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LXVI2)
Matutine cliens, urbis mihi causa relictae, Atria, si sapias, ambitiosa colas.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LXVIII1)

SEARCH

MENU NAVIGATION