라틴어 문장 검색

multum in Valerio Flacco nuper . vehemens et poeticum ingenium Saleii Bassi fuit, nec ipsum senectute maturuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 91:1)
sic per hoc spatium, quod ab infantia patet in senectutem, in alium maturescimus partum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 23:3)
Eripit se aufertque ex oculis perfecta virtus, nec ultimum tempus expectant quae in primo maturuerunt.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 140:4)
Uidetur mihi, frater, quia durior iusto indoctis auditoribus fuisti, et non eis iuxta apostolicam disciplinam primo lac doctrinae mollioris porrexisti, donec paulatim enutriti uerbo Dei, ad capienda perfectiora, et ad facienda sublimiora Dei praecepta sufficerent.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. V. 1:14)
senescentibus vitiis, maturescente virtute sinerent tantum virum senem in civitate fieri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 144:3)
namque hic liber non profitetur, unde architectura nascatur, sed unde origines aedificiorum sunt institutae et quibus rationibus enutritae et progressae sint gradatim ad hanc finitionem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 1장33)
quae non aliter possunt fieri, nisi, cum terrenus umor suis proprietatibus saporis in radicibus sit infusus, enutrit materiam, per quam egrediens ad cacumen profundat proprium loci et generis sui fructus saporem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장52)

SEARCH

MENU NAVIGATION