라틴어 문장 검색

Ter centena quidem poteras epigrammata ferre, Sed quis te ferret perlegeretque, liber?
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, I1)
Declamas belle, causas agis, Attice, belle, Historias bellas, carmina bella facis, Componis belle mimos, epigrammata belle, Bellus grammaticus, bellus es astrologus, Et belle cantas et saltas, Attice, belle, Bellus es arte lyrae, bellus es arte pilae.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, VII1)
Si schola damnatur, fora litibus omnia fervent, Ipse potest fieri Marsua causidicus.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LXIV3)
Cosconi, qui longa putas epigrammata nostra, Utilis unguendis axibus esse potes.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LXXVII1)
An otiosus in schola poetarum Lepore tinctos Attico sales narrat?
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XX7)
Omnia quod scribis castis epigrammata verbis Inque tuis nulla est mentula carminibus, Admiror, laudo;
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXIX1)
Ut faciam breviora mones epigrammata, Corde.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXXXIII1)
Dum tu lenta nimis diuque quaeris, Quis primus tibi quisve sit secundus Graium quos epigramma conparavit:
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XXIII1)
Nescit, crede mihi, quid sint epigrammata, Flacce, Qui tantum lusus ista iocosque vocat.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XLIX1)
Quartus dies est, in schola poetarum Dum fabulamur, milibus decem dixti Emptas lacernas munus esse Pompullae, Sardonycha verum lineisque ter cinctum Duasque similes fluctibus maris gemmas Dedisse Bassam Caeliamque iurasti.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXI2)
Epigramma nostrum cum Fabulla legisset, Negare nullam quo queror puellarum, Semel rogata bisque terque neglexit Preces amantis.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXXXI1)
'Hexametris epigramma facis' scio dicere Tuccam.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXV1)
Conveniat nobis, ut fas epigrammata longa Sit transire tibi, scribere, Tucca, mihi.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXV6)
Dulcia cum tantum scribas epigrammata semper Et cerussata candidiora cute, Nullaque mica salis nec amari fellis in illis Gutta sit, o demens, vis tamen illa legi!
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XXV1)
'Triginta toto mala sunt epigrammata libro.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXXXI1)

SEARCH

MENU NAVIGATION