라틴어 문장 검색

Unde et praefatus doctor, Quaest.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 32:10)
Audierant enim, quod eam pluribus ignotam, a nemine scriptam, tua sanctitas ex antiquitatis memoria collectam historialiter, me praesente, retulisset domino Rofensis ecclesiae episcopo et abbati monasterii, quod dicitur Malmesburi ac aliis circum assistentibus fratribus, sicut tuus mos est, quos pabulo divini verbi Latina et patria lingua pascere non desinis.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 1:3)
Cuius questionis ambiguum volens purgare, tu, vastae peritiae sacrarium, pro exemplo adiecisti, quod multo magis audientium attonita corda concussit, quia sanctus Domini Cuthberhtus, incomparabilis confessor et episcopus, non solum adhuc expectat diem prime resurrectionis incorrupto corpore sed etiam perfusus quodam blando tepore.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 2:5)
VIII. Quo audito rex sanctissimus alto cordis dolore ingemuit, et ascito uno ex suis episcopis, qui ei erat a secretis, quid super his respondere deberet consulit.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 10:1)
"O episcope, vivi ad id pervenimus, quod numquam veriti sumus!
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 10:3)
Cui episcopus:
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 10:6)
XVI. Sed et beatae memoriae Theodredus, eiusdem provinciae religiosus episcopus, qui propter meritorum praerogativam Bonus appellabatur, quod de incorruptione sancti regis diximus tali ordine est expertus.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 18:1)
Tandem mane adhuc persistentes fures in cepto opere conprehensi a pluribus traduntur vinculis artioribus, et tandem praedicti sancti episcopi Theodredi iudicio subduntur.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 18:11)
Unde canonum auctoritas prohibet ne quis episcopus aut quilibet de clero delatoris fungatur officio, quoniam satis dedecet ministros vitae caelestis assensum praebere in mortem cuiuslibethominis.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 18:17)
Quam ob rem praedictus episcopus in se reversus graviter indoluit, et sibi poenitentiam indicens diutius se in gravibus lamentis dedit.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 18:18)
Praeterea, nonne maiori doctor est dignus honore vel laude, qui omnino discipulum imperitum sua facit doctrina prudentem, quam qui reddit doctum sua sapientia doctiorem?
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, A. 중류층 남자가 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 10:10)
Quidam uero doctores nostri dicunt, quod unus ex regibus Francorum Romanum imperium ex integro tenebit, qui in nouissimo tempore erit et ipse erit maximus et omnium regum ultimus.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 3:16)
Filios autem Israel, quicumque eo tempore fuerint inuenti, hi duo maximi prophete et doctores ad fidei gratiam conuertent et a pressura tanti turbinis in parte electorum insuperabilem reddent.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 3:29)
Tradunt autem doctores, quod in monte Oliueti Antichristus occidetur in papilione et in solio suo, in illo loco, contra quem ascendit Dominus ad celum.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 4:6)
Miror cur a me haec aestimas esse quaerenda, cum satis super que ab antiquissimis excellentissimis que doctoribus de his omnibus constet esse tractatum;
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 2:20)

SEARCH

MENU NAVIGATION