라틴어 문장 검색

e quibus rebus et a materiatura fabrili in lapideis et marmoreis aedium sacrarum aedificationibus artifices dispositiones eorum scalpturis sunt imitati et eas inventiones persequendas putaverunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 2장10)
ita fere in operibus lapideis et marmoreis mutuli inclinatis scalpturis deformantur, quod imitatio est cantheriorum;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 2장15)
epistylii altitudo unius moduli cum taenia et guttis;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 3장17)
item epistylii latitudo ima respondeat hypotrachelio summae columnae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 3장20)
supra epistylium conlocandi sunt triglyphi cum suis metopis, alti unius dimidiati moduli, lati in fronte unius moduli, ita divisi, ut in angularibus columnis et in mediis contra tetrantes medios sint conlocati, et intercolumniis reliquis bini, in mediis pronao et postico terni.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 3장21)
Ita supra singula epistylia et metopae et triglyphi bini erunt conlocandi, in angularibus hoc amplius dimidiatus et, quantum est spatium hemitriglyphi, id accedit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 3장39)
epistylium altum columnae crassitudinis dimidia parte.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 8장4)
epistylia, zophora, coronae ex symmetriis columnarum, uti in tertio libro diximus, explicentur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 1장17)
item sublata epistyliorum ornamenta et pluteorum columnarumque superiorum distributio operosam detrahit molestiam sumptusque inminuit ex magna parte summam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 1장32)
insuper fundamenta lapideis et marmoreis copiis gradationes ab substructione fieri debent.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 3장9)
epistylia et ornamenta earum columnarum altitudinis quinta parte.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 6장19)
epistylium et ornamenta earum columnarum quinta parte.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 6장22)
epistylia cum coronis earum columnarum item habeant altitudinis quintam partem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 6장25)
uti sunt porticus Pompeianae, itemque Athenis porticus Eumenicae Patrisque Liberi fanum et exeuntibus e theatro sinistra parte odeum, quod Themistocles columnis lapideis dispositis navium malis et antemnis e spoliis Persicis pertexit (ideo autem etiam incensum Mithridatico bello rex Ariobarzanes restituit);
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 9장2)
Quae videntur ita oportere conlocari, uti duplices sint habeantque exteriores columnas doricas cum epistyliis et ornamentis ex ratione modulationis perfectas.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 9장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION