-
Ut Zuendebolcho nuntiatum est, qui iam a Lauduno recesserat, episcopo Didone indutias sub spetie pacis petendo, et quia primores Karoli videbat non ita esse erga se ut fuerant, velociter reversus est in regnum suum.
- (ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCV 53:9)
-
at ego, ut dixi, multiiuga sacra et plurimos ritus et uarias cerimonias studio ueri et officio erga deos didici.
- (아풀레이우스, 변명 53:12)
-
ipsa uirginitatis commendatio iure meritoque omnibus maritis acceptissima est;
- (아풀레이우스, 변명 90:9)
-
quibusnam uerbis tibi, Aemiliane Strabo, uir omnium, quot umquam fuerunt aut sunt aut etiam erunt, inter optimos clarissime, inter clarissimos optime, inter utrosque doctissime, quibus tandem uerbis pro hoc tuo erga me animo gratias habitum et commemoratum eam, qua digna ratione tam honorificam benignitatem tuam celebrem, qua remuneratione dicendi gloriam tui facti aequiperem, nondum hercle repperio.
- (아풀레이우스, 플로리다 16:48)
-
quin etiam uniuerso ordini uestro pro amplissimis erga me meritis quantas maximas possum gratias ago atque habeo, qui me in illa curia honestissimis adclamationibus decorauere, in qua curia uel nominari tantummodo summus honor est.
- (아풀레이우스, 플로리다 16:75)
-
* * * Viderint, quibus mos est oggerere se et otiosis praesidibus, ut inpatientia linguae commendationem ingenii quaerant et adfectata amicitiae uestrae specie glorientur.
- (아풀레이우스, 플로리다 17:1)
-
nam et quantulumcunque ingenium meum iam pridem pro captu suo hominibus notius est, quam ut indigeat nouae commendationis, et gratiam tuam tuorumque similium malo quam iacto, magisque sum tantae amicitiae cupitor quam gloriator, quoniam cupere nemo nisi uere potest, potest autem quiuis falso gloriari.
- (아풀레이우스, 플로리다 17:3)
-
nam quanto uideor plura apud uos habere ad commendationem suffragia, tanto sum ad dicendum nimia reuerentia uestri cunctatior, et qui penes extrarios saepenumero promptissime disceptaui, idem nunc penes meos haesito ac - mirum dictu - ipsis inlecebris deterreor et stimulis refrenor et incitamentis cohibeor.
- (아풀레이우스, 플로리다 18:12)
-
Sed equorum magister qui me curandum magna ille quidem commendatione susceperat, quidquid in casula pretiosum conditumque servabat meo atque aliorum iumentorum dorso repositum asportans sedes pristinas deserit.
- (아풀레이우스, 변신, 8권 3:4)
-
et est erga subditos immemor irarum,
- (ARCHIPOETA, X74)
-
per eum, tantam qui tibi inspiravit erga nos caritatem, ut ne te nec pro lucro animae nostrae audeamus offendere.
- (아우구스티누스, 편지들, 7. (A. D. 391 Epist. XXI) Domino Beatissimo et Venerabili et In Conspectu Domini Sincera Capitate Carissimo Patri Valerio Episcopo Augustinus Presbyter In Domino salutem 6:3)
-
Intuere, obsecro te, et cerne quantis ibi laudibus frugalitas et continentia praedicetur et erga coniugale vinculum fides castique honesti ac probi mores, quibus cum praepollet civitas, vere florere dicenda est.
- (아우구스티누스, 편지들, 24. (A. D. 408 Epist. XCI) Domino Eximio Meritoque Honorabili Fratri Nectar Io Augustinus 3:2)
-
Quamvis mox ut audivimus te merito sublimatum, cum ipsa fama nondum certissima nobis esset, nihil aliud de animo tuo credidimus erga ecclesiam dei, cuius te veraciter filium esse gaudemus, quam quod tuis litteris mox aperuisti, tamen etiam illis lectis, quibus ultro dignatus es, etiam si pigri et cunctantes essemus, exhortationem benivolentissimam mittere, ut instruente humilitate nostra per religiosam oboedientiam tuam dominus, cuius munere talis es, ecclesiae suae iam iamque subveniat, maiore fiducia tibi scribimus, domine eximie et merito praestantissime multumque in Christi caritate honorande fili.
- (아우구스티누스, 편지들, 25. (A. D. 408 Epist. XCVII) Domino Eximio et Merito Praestantissimo Multumque In Christi Caritate Honorando Filio Olympio Augustinus In Domino salutem 1:1)
-
Illud tamen quo animum clementissimi et religiosissimi principis erga ecclesiam provincia noverit, nullo modo esse differendum, sed etiam antequam episcopos qui profecti sunt, videas, quam primum tua praestantissima pro Christi membris in tribulatione maxima constitutis vigilantia potuerit, accelerandum suggero, peto, obsecro, flagito.
- (아우구스티누스, 편지들, 25. (A. D. 408 Epist. XCVII) Domino Eximio et Merito Praestantissimo Multumque In Christi Caritate Honorando Filio Olympio Augustinus In Domino salutem 3:7)
-
Absit itaque ut recusemus audire etiam quae amara et tristia sunt erga carissimos nostros.
- (아우구스티누스, 편지들, 26. (A. D. 409 Epist. XCIX) Religiosissimae Atque In Christi Membris Merito Sancteque Laudabili Famulae Dei Italicae Augustinus In Domino salutem 2:1)