라틴어 문장 검색

Litteras igitur nuntiosque ad principes factionis Barcinae praemittit, ut praepararent suorum animos, ne quid pars altera gratificari populo Romano posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 88:1)
ducentis quadraginta septem cum plures Romanus quam Poenus recepisset argentumque pro eis debitum saepe iactata in senatu re, quoniam non consuluisset patres, tardius erogaretur, inviolatum ab hoste agrum misso Romam Quinto filio vendidit fidemque publicam impendio privato exsolvit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 279:1)
postquam Manlius dixit, quamquam patrum quoque plerosque captivi cognatione attingebant, praeter exemplum civitatis minime in captivos iam inde antiquitus indulgentis, pecuniae quoque summa homines movit, quia nec aerarium exhauriri, magna iam summa erogata in servos ad militiam emendos armandosque, nec Hannibalem maxime huiusce rei, ut fama erat, egentem locupletari volebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 746:1)
omnibus tamen, velut eam sortitis, Africae cura erat, seu quia ibi summam rerum bellique verti cernebant seu ut Scipioni gratificarentur, in quem tum omnis versa civitas erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 28:2)
is triumphus, ut loco et fama rerum gestarum et quod sumptum non erogatum ex aerario omnes sciebant, inhonoratior fuit, ita signis carpentisque et spoliis ferme aequabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 294:2)
Hannibal postquam vectigalia quanta terrestria maritimaque essent et in quas res erogarentur animadvertit, et quid eorum ordinarii rei publicae usus consumerent, quantum peculatus averteret, omnibus residuis pecuniis exactis, tributo privatis remisso satis locupletem rem publicam fore ad vectigal praestandum Romanis pronuntiavit in contione et praestitit promissum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 559:1)
seu quia ipse Prusias, ut gratificaretur praesenti Flaminino Romanisque, per se necandi aut tradendi eius in potestatem consilium cepit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 602:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION