라틴어 문장 검색

quam uero subtiliter compositum et uerisimiliter commentum me, si quid eius facere uellem, non domi meae potius facturum fuisse, Quintianum istum, qui mihi assistit, quem ego pro amicitia quae mihi cum eo artissima est proque eius egregia eruditione et perfectissima eloquentia honoris et laudis gratia nomino, hunc igitur Quintianum, si quas auis in cena habuisset aut, quod aiunt, magiae causa interemisset, puerum nullum habuisse, qui pinnas conuerreret et foras abiceret;
(아풀레이우스, 변명 56:7)
Tanta multitudo ad audiendum conuenistis, ut potius gratulari Karthagini debeam, quod tam multos eruditionis amicos habet, quam excusare, quod philosophus non recusauerim dissertare.
(아풀레이우스, 플로리다 18:1)
Sic Hercule et aliud sequens iudicium inter inclitos Achivorum duces celebratum, vel cum falsis insimulationibus eruditione doctrinaque praepollens Palamedes proditionis damnatur, vel cum virtute Martia praepotenti praefertur Ulixes modicus Aiaci maximo.
(아풀레이우스, 변신, 10권 33:2)
Cavete ergo quod tantus apostolus tam terribiliter dicit, et, ubi sentitis non vos intellegere, interim credite divinis eloquiis quia et liberum hominis est arbitrium et gratia dei, sine cuius adiutorio liberum arbitrium nec converti potest ad deum nec proficere in deum, et, quod pie creditis, ut etiam sapienter intellegatis, orate.
(아우구스티누스, 편지들, 50. (A. D. 426 Epist. CCXIV) Domino Dilectissimo et In Christi Membris Honorando Fratri Valentino et Fratribus Qui Tecum Sunt, Augustinus In Domino salutem 7:1)
Sicut mihi scripsit frater Novatus, egit ut me excellentia et eruditio tua etiam in meis opusculis nosset.
(아우구스티누스, 편지들, 53. (A. D. 429 Epist. CCXXIX) Domino Merito Inlustri et Magnificentissimo Atque In Christo Carissimo Filio Dario Augustinus 2:9)
Hic si quaerat aliquis quid me tandem in tuis tam valde litteris delectaverit, utrum eloquium, respondebo:
(아우구스티누스, 편지들, 54. (A. D. 429 Epist. CCXXXI) Augustinus Seruus Christi Membrorumque Christi Dario Filio Membro Christi In Ipso salutem 2:1)
nam et eloquium ibi tantum est, ut et optimo te natum ingenio et talibus disciplinis satis eruditum praeclarissime luceat, et prorsus plena est meis laudibus.
(아우구스티누스, 편지들, 54. (A. D. 429 Epist. CCXXXI) Augustinus Seruus Christi Membrorumque Christi Dario Filio Membro Christi In Ipso salutem 2:8)
nam eloquium tuum me delectat, quoniam graviter suave est vel suaviter grave;
(아우구스티누스, 편지들, 54. (A. D. 429 Epist. CCXXXI) Augustinus Seruus Christi Membrorumque Christi Dario Filio Membro Christi In Ipso salutem 2:19)
Ecce quam multa dixi et quid sit illud quod me longe amplius eloquio tuo, longe amplius laudibus meis in tuis litteris delectavit, non adhuc dixi.
(아우구스티누스, 편지들, 54. (A. D. 429 Epist. CCXXXI) Augustinus Seruus Christi Membrorumque Christi Dario Filio Membro Christi In Ipso salutem 5:1)
Si autem iure proprio et patris familias diligentia, quoscumque homines pro tempore in potestate habet, hortatur ad bonum, deferret a malo, imperat suae voluntati ut obtemperent, honorat eos qui sibi ad nutum oboediunt, vindicat in eos qui se contemnunt, rependit gratiam beneficis, odit ingratos, egone expectabo ut contra fatum disputet, cum tanta eum non verbis sed factis eloqui deprehendam, ut prope manibus suis omnes mathematicorum lapillos supra capita eorum frangere videatur?
(아우구스티누스, 편지들, 57. (A. D. Epist. CCXLVI) Lampadio Augustinus 3:3)
"maximus auctor Tullius eloquii."
(아우구스티누스, 편지들, 59. (A. D. Epist. CCLVIII) Domino Merito Suscipiendo et In Christo Dilectissimo Ac Desiderantissimo Fratri M Arci An O Augustinus In Domino salutem 1:5)
Facta igitur est in his quoque commentariis eadem rerum disparilitas quae in illis annotationibus pristinis, quas breviter et indigeste et incondite ex eruditionibus lectionibusque variis feceramus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, 머리말, 1장 3:1)
Ego vero, cum illud Ephesii viri summe nobilis verbum cordi haberem, quod profecto ita est πολυμαθίη νόον οὐ διδάσκει, ipse quidem volvendis transeundisque multis admodum voluminibus per omnia semper negotiorum intervalla in quibus furari otium potui exercitus defessusque sum, sed modica ex his eaque sola accepi quae aut ingenia prompta expeditaque ad honestae eruditionis cupidinem utiliumque artium contemplationem celeri facilique compendio ducerent aut homines aliis iam vitae negotiis occupatos a turpi certe agrestique rerum atque verborum imperitia vindicarent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, 머리말, 1장 12:1)
Est adeo id vitium plerumque serae eruditionis, quam Graeci ὀψιμαθίαν appellant, ut quod numquam didiceris, diu ignoraveris, cum id scire aliquando coeperis, magni facias quo in loco cumque et quacumque in re dicere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, VII 4:1)
DE Annaeo Seneca partim existimant ut de scriptore minime utili, cuius libros adtingere nullum pretium operae sit, quod oratio eius vulgaria videatur et protrita, res atque sententiae aut inepto inanique impetu sint aut levi et causidicali argutia, eruditio autem vernacula et plebeia nihilque ex veterum scriptis habens neque gratiae neque dignitatis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, II 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION