라틴어 문장 검색

Praeterea oppida et castella Romaniae, quae meae ditionis erant, devicta et subjugata eidem imperatori restituentes, plurimas munitiones nostras invaserunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 12:17)
Sed et princeps quidam Baldewinus, caput et ductor hujus Christiani populi, filiam principis terrae uxorem duxit, et vice ducis exstincti a civibus promotus, terram totam et regionem sibi tributariam fecit, et sic usque ad Malatinam omnia loca et regna iidem Christiani invaserunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 12:22)
Alii consilium dabant, quatenus pars in obsidione remaneret, ne Turci ab urbe ad auxilium Corbahan erumperent, et fortior pars, juxta consilium ducis et Roberti Flandrensis, non longius quam trans duo milliaria obviam hostibus irent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 28:6)
Milites vero immissi, intelligentes quod socios Christianos adeo timor invaserat, ut se subtrahendo a scala abirent, trans moenia a muro se inclinantes, submissa voce socios ascendere hortabantur, asserentes se nihil illic periculi passuros.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 40:1)
Dux autem Godefridus virtutem et constantiam illorum nimium adversus se videns excrevisse, statim cum ingenti manu suorum per portam processit adversus hostes, ut tentoria, quae a foris extra muros locata erant, invaderet ac terreret, Turcosque inde expugnatos arceret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 60:1)
Sic duce fugato et retruso, plurimisque suis in porta attritis, Turci a praesidio et a porta praesidii erumpentes, eo quod adversus ducem praevaluissent, per semitas notas et vallem perplexam accedentes in moenia, subita vociferatione Christianos vagantes incurrebant, sagitta in impetu laedentes, et sine mora ad arcem et montana recurrentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 60:5)
Turci vero, qui in montanis praesidium adhuc obtinebant, saepius ad id novum praesidium erumpebant, assultus faciebant, multum et graviter custodes ac defensores novi praesidii sagittarum grandine et armorum virtute vexantes et perimentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 60:7)
nec mora, alta vociferatione perstrepens, socios qui in vicina turri commorabantur sollicitat, Turcos urbem invasisse asserit, et sic commotionem magnam in populo suscitavit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 70:5)
- Relicto in urbe Reymundo comite, fideles portis erumpunt, quibus gentiles a magistra arce signo accepto occurrunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 95:3)
Verum Reymundus comes de regione Provinciae, semper insatiatus desiderio acquirendi, turrim eam, quae ponti Fernae imminet versus portum S. Simeonis, invadens, suo munivit satellitio, partemque hanc urbis suae ditioni subesse [0514B] coegit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 4:4)
Hugo autem Magnus, qui modico intervallo viam post Baldewinum continuabat, cernens angustias animae illius, celeri cursu iter remensus est ad silvam quamdam, montibus contiguam, cujus absconsione protectus, manus impiorum invasit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 6:9)
Obsessa est autem civitas sancta, et mater nostra [0541A] Jerusalem, quam adulterini filii invaserunt, et legitimis filiis negaverunt, tertia feria in secunda hebdomada mensis Julii, qui calore et solis ardore intolerabilis habetur, et praecipue in his orientalibus plagis, ubi etiam non solum rivi deficiunt aquarum, sed et fontes vivi et modici solum trans tria milliaria reperiuntur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 12:1)
Sed tanta pressura et anxietas ingredientium in porta hac fuisse perhibetur, ut etiam ipsi equi, nimia oppressione gravati, plurimos dentibus, aperto ore ad mordendum, nolente sessore, invaderent, sudore inaudito diffluentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 42:2)
Quicunque ergo domum aut palatium prior invadebat, cum omni suppellectile, frumento, oleo, hordeo et vino, pecunia aut veste, vel qualibet re pacifice obtinebat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 46:5)
A die autem, qua urbs sancta a Sarracenis obsessa, munita ac defensa fuit, usque ad hanc diem qua capta et victa suisque restituta est, nullus Turcorum in ea repertus est, qui paulo ante hanc vi invadentes, multo tempore obtinuerant, et gravia tributa [0553A] tam a Sarracenis quam peregrinis Christi et indigenis fidelibus exigebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 62:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION