라틴어 문장 검색

"Puer, lautum diligenter ecce illum aureum cantharum mulso contempera et offer parasito meo;"
(아풀레이우스, 변신, 10권 16:17)
cum poeta soleat foris esurire,
(ARCHIPOETA, IV98)
Con- venientibus ergo vobis in unum non est dominicam cenam celebrare, unusquisque enim propriam cenam praesumit in manducando et alius quidem esurit, alius ebrius est.
(아우구스티누스, 편지들, 10. (A. D. 395 Epist. XXIX) Epistula Presbyteri Hipponiensium Regiorum Ad Alypium Episcopum Tagastensium De Die Natalis Leontii Quondam Episcopi Hipponiensis 5:9)
Cum acceditis ad mensam, donec inde surgatis, quod vobis secundum consuetudinem legitur, sine tumultu et contentionibus audite nec solae vobis fauces sumant cibum, sed et aures esuriant dei verbum.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 8:3)
Si enim habet ibi magnum locum panis fractus esurienti, quantum locum ibi credenda est habere misericordia qua homo eripitur diabolo, tamquam leoni rugienti et quem devoret inquirenti!
(아우구스티누스, 편지들, 60. (A. D. Epist. CCLXII) Dominae Religiosissimae Filiae Ecdiciae Augustinus In Domino salutem 6:6)
Parasitus ibi esuriens haec dicit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, III 6:1)
Amodo ne fallas, tua memet ut hoc modo Pallas, Quemquam maiorem, parilem uelut inferiorem, Carnem tam uescam dabis esurientis in escam".
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIII. De ariete canem simulante 24:18)
Qui autem erant in arce Ierusalem, prohibebantur egredi et ingredi regionem et emere ac vendere; et esurierunt valde, et multi ex eis fame perierunt.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 13장49)
Num enim diuites esurire nequeunt, num sitire non possunt, num frigus hibernum pecuniosorum membra non sentiunt?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, V 1:32)
Qua necessitate coacti veterani milites equitesque qui multa terra marique bella confecissent et periculis inopiaque tali saepe essent conflictati, alga e litore collecta et aqua dulci elota et ita iumentis esurientibus data vitam eorum producebant.
(카이사르, 아프리카 전기 24:6)
At qui mane vomiturus est, ante bibere mulsum vel hysopum, aut esse radiculam debet, deinde aquam tepidam, ut supra scriptum est, bibere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장93)
Si mulso uti volet, id ex decocto melle faciendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 6장9)
tum inmittenda in alvum est, si levi medicina contenti sumus, pura aqua, si paulo valentiore, mulsa;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 12장26)
Ex potionibus vero quaecumque ex frumento facta est, itemque lac, mulsum, defrutum, passum, vinum aut dulce aut vehemens aut mustum aut magnae vetustatis valentissimi generis est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 18장46)
Mulsum, quo plus mellis habet, defrutum, quo magis incoctum est, passum, ex quo sicciore uva est, eo valentius est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 18장52)

SEARCH

MENU NAVIGATION