라틴어 문장 검색

evanescere enim rapidas illius et acris imminui supter viris, ideoque relinqui paulatim solem cum posterioribus signis, inferior multo quod sit quam fervida signa.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 24:4)
Nec tamen huic totiens defaecato retrimenta sua desunt, quae, cum membra omnia in sua sunt sanitate, per occultos evanescunt meatus.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 23:2)
Quod muliebre corpus crebris purga­tionibus deputatum pluribus consertum est foraminibus, ut pateat in meatus et vias praebeat humori in egestionis exitium confluenti, per haec foramina vapor vini celeriter evanescit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 18:2)
Partes enim priores capitis fecit natura rariores, ut quicquid superflui aut fumei flatus circa cerebrum fuerit evanescat per plures meatus:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 3:2)
multumque madenti Infudere comae, quod nondum evanuit aura Cinnamon, externa nec perdidit aera terra:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 2:36)
torquet agens circum in gyrum circumagit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1171)
vertex vertex dicitur circumacta in se unda et quae quasi sorbere videatur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1172)
miscet perturbat, circumagit, insequitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1911)
secundum auguralem disciplinam volunt greges avium minus significare, et iuxta hanc avem si alia sederit, malum, quod imminere creditur, evanescere, ut et sola in sicca.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4623)
aut certe eos qui dicunt animam perire cum corpore, ut intellegamus 'evanuit, in ventos recessit', ut in nono sed aurae omnia discerpunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 7053)
linquit imago vocis evanescens, tamquam relictis collibus inaudita.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 2168)
iam quidem evanuit fides, hoc est nemo credit factum, adhuc tamen fama vivit et dicitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 788)
quod si est, 'agebat' pro 'circumagebat' accipiendum erit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3385)
"vide et annum, ut solis ambitus faciat, et mensem vide, ut luna auctu, senio, labore circumagat."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 17장 1:10)
"adiurati enim per deum verum et solum, inviti, miseri corporibus inhorrescunt et vel exiliunt statim vel evanescunt gradatim, prout fides patientis adiuvat aut gratia curantis adspirat."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 27장 1:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION