라틴어 문장 검색

- - Academicis placere esse rerum eius modi dissimilitudines ut aliae probabiles videantur aliae contra.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 137:9)
quid enim est maius quam, cum tanta sit inter oratores bonos dissimilitudo, iudicare quae sit optima species et quasi figura dicendi?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 1장 2:1)
nec vero, si quid est unum inter eos simile - id autem est iudicium electioque verborum - , propterea cete- rarum rerum dissimilitudo intellegi non potest;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 20장 3:2)
nec enim peccata rerum eventis, sed vitiis hominum metienda sunt:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon III, 1장3)
atque etiam est causarum dissimilitudo, quod aliae sunt, ut sine ulla appetitione animi, sine voluntate, sine opinione suum quasi opus efficiant, vel ut omne intereat quod ortum sit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 16장 2:1)
omitto dissimilitudines.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 79:9)
nam cui viro inquit ex se ipso apta sunt omnia, quae ad beate vivendum ferunt, nec suspensa aliorum aut bono casu aut contrario pendere ex alterius eventis et errare coguntur, huic optume vivendi ratio comparata est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 36:4)
Superficies autem ob dissimilitudinem figurarum ut plurimum inaequales sunt;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 32:5)
Quam sane, cum componerem illos, habui in manibus, non ut aemularer - improbum enim ac paene furiosum -, sed tamen imitarer et sequerer, quantum aut diversitas ingeniorum maximi et minimi, aut causae dissimilitudo pateretur.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 30 5:1)
Quam ob rem de ambitu ac progressu oeconomico quaestiones iam poni non possunt tantum a Nationum dissimilitudine sumpto initio, sed requirunt ut politicae res nationales localesque considerentur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 228:2)
accipiat enim actionem necne, ad eventum pertinet, non ad causam, et ad id, quod pronuntiat iudex, non id, propter quod pronuntiat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 156:4)
confugiendum ergo est in duobus superioribus, si res feret, ad aliquam dissimilitudinem causae;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 14:1)
ergo, ut breviter contraham summam, ducuntur argumenta a personis, causis, locis, tempore (cuius tres partes diximus, praecedens, coniunctum, insequens), facultatibus (quibus instrumentum subiecimus), modo (id est, ut quidque sit factum), finitione, genere, specie, differentibus, propriis, remotione, divisione, initio, incrementis, summa, similibus, dissimilibus, pugnantibus, consequentibus, efficientibus, effectis, eventis, comparatione, quae in plures diducitur species.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 188:2)
in quo iudicio solet quaeri, an alia de re quam de calculis cognosci oporteat, an fidem praestare debeat tantum, non etiam consilium et eventum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 199:2)
mutatio, si ea est, quam Rutilius ἀλλοίωσιν vocat, dissimilitudinem ostendit horminum, rerum, factorum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 246:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION