라틴어 문장 검색

te magis est mirum non hoc evincere, coniunx, inque meis lacrimas posse tenere malis, quid facias, quaeris?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 111)
territus in cubitum relevo mea membra sinistrum, pulsus et e trepido pectore somnus abit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 34)
huc venit et fonti rex Numa mactat ovem, plenaque odorati disponit pocula Bacchi, cumque suis antro conditus ipse latet, ad solitos veniunt silvestria numina fontes et relevant multo pectora sicca mero.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권167)
"evicta est, precibus vix dedit illa manus."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권462)
Nox ubi transierit, caelumque rubescere primo coeperit, et tactae rore querentur aves, semiustamque facem vigilata nocte viator ponet, et ad solitum rusticus ibit opus, Pleiades incipient humeros relevare paternos, quae septem dici, sex tamen esse solent:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권112)
Ille tamen pugnat molles evincere somnos et, quamvis sopor est oculorum parte receptus, parte tamen vigilat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 67:8)
Non ego nostros abluere hic artus lassataque membra parabam, sed relevare sitim.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 27:16)
Aura (recordor enim) venias cantare solebam, meque iuves intresque sinus, gratissima, nostros, utque facis, relevare velis, quibus urimur, aestus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 65:6)
Ergo ubi caelicolae parvos tetigere penates submissoque humiles intrarunt vertice postes, membra senex posito iussit relevare sedili, quo superiniecit textum rude sedula Baucis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 66:1)
ridentem prensamque ipsis dea saeva capillis traxit, et e terra corpus relevare volentem arcuit inque pedes mutavit bracchia primos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 26:4)
minimo ut relevere dolore, utque marem parias;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 57:5)
Copia nulla famem relevat;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 16:2)
Hunc ubi Troianae remis avidamque Charybdim evicere rates, cum iam prope litus adesset Ausonium, Libycas vento referuntur ad oras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 12:1)
Haec ubi nequiquam formae deus aptus anili edidit, in iuvenem rediit et anilia demit instrumenta sibi talisque apparuit illi, qualis ubi oppositas nitidissima solis imago evicit nubes nullaque obstante reluxit, vimque parat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 87:1)
mitius ista feres, utinamque exempla dolentem non mea te possent relevare!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 41:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION