라틴어 문장 검색

Prudens enim [pridie], cum luce etiam clara timeret errorem, omnes pilas columnasque notaverat creta, quae lineamenta evicerunt spississimam noctem et notabili candore ostenderunt errantibus viam.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 79:4)
te magis est mirum non hoc evincere, coniunx, inque meis lacrimas posse tenere malis, quid facias, quaeris?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 111)
"evicta est, precibus vix dedit illa manus."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권462)
Ille tamen pugnat molles evincere somnos et, quamvis sopor est oculorum parte receptus, parte tamen vigilat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 67:8)
Hunc ubi Troianae remis avidamque Charybdim evicere rates, cum iam prope litus adesset Ausonium, Libycas vento referuntur ad oras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 12:1)
Haec ubi nequiquam formae deus aptus anili edidit, in iuvenem rediit et anilia demit instrumenta sibi talisque apparuit illi, qualis ubi oppositas nitidissima solis imago evicit nubes nullaque obstante reluxit, vimque parat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 87:1)
linquit Iapygiam laevisque Amphrisia remis saxa fugit, dextra praerupta Celennia parte, Romethiumque legit Caulonaque Naryciamque, evincitque fretum Siculique angusta Pelori Hippotadaeque domos regis Temesesque metalla, Leucosiamque petit tepidique rosaria Paesti.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 62:3)
haec, precor, evincat, propulsaque fortibus Austris transeat instabilis strenua Cyaneas Thyniacosque sinus, et ab his per Apollinis urbem arta sub Anchiali moenia tendat iter.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 1012)
forsitan et nobis olim minus asper et illi evictus longo tempore Caesar erit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 140)
Dum in Sina cum Deo loquitur Moyses, absconditi vultus divini mysterium non suffert populus, tempus exspectationis haud patitur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 21:3)
"maius, rex optime, maius numen nescio quod nostris intervenit aris quam sufferre queant spumantia cymbia lacte, caesarum sanguis pecudum, verbena, coronae, accitas video longe dispergier umbras, territa Persephone vertit vestigia retro extinctis facibus, tracto 1 fugitiva flagello, nil agit arcanum murmur, nil Thessala prosunt carmina, turbatos revocat nulla hostia manes, nonne vides ut turibulis frigentibus ignis marceat, ut canis pigrescat pruna favillis?"
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3151)
an Ut pro huius peccatis ego supplicium sufferam?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 5, scene 334)
Syre, vix suffero.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 2, scene 428)
Satrapes si siet Amator, nunquam sufferre eius sumtus queat;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 3, scene 168)
nec claustra, neque ipsi custodes sufferre valent;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 20:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION