라틴어 문장 검색

Cives vero Christiani urbis Japhet, considerantes Sarracenos [0662A] praevalere, et custodes dromonis mortificasse, eamque rebus exspoliasse, subvenire in lancea, arcu et fundibulis properaverunt, quousque navis illa pergrandis excussa et retenta est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 28:5)
Qui subito nimium flammivomus ab arbore in machinam laxatur, quam undique flammae intolerabiles cingentes, grandi et insuperabili incendio combusserunt, cum plurima parte virorum, qui ignem excutere et exstinguere conati nequaquam evadere potuerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 12:10)
Quatuor millia, cornibus et signis auditis, in momento adfuerunt ad excutiendos greges:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 62:10)
Et alibi, "Qui altam facit domum suamquerit ruinam, et qui evitat discere incidet in mala."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 5:6)
Ut ergo mortem evites et recipiaris in paradisum, secundum quod Apostolusdixit in epistola ad Galathas, "Opereris bonum ad omnes, et maxime ad domesticosfidei."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 52:9)
Iterum idem ait, "Semper metuendos sapiens evitat malum."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 34:2)
Profana et vaniloquia evita.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 36:7)
Pro turpitudine vero evitanda similiter decertandum est, et mors turpitudinianteponenda, ut supra dictum est in illa auctoritate:
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 286:1)
Sicut enim in hac rurali area excutitur triticum atque hordeum, et dum saepius ventilatur, separatur a paleis;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 6:10)
illa vero quae solidiora sunt, in locum eumdem excusso pulvere relabuntur:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 6:12)
Quibus demergitur animae quoddam excusso gubernatore remigium, cum ipsa mens velut quibusdam tempestatibus et procellis victa loco suo cedit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 5장 3:6)
Alter in vincula ducitur, alter insperatae praeficitur potestati, alius a summo culmine dignitatis excutitur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 33:3)
Nec enim eorum quemquam adhibita uxore rixantem, multo se fortiore et glauca, peregrinorum ferre poterit globus, tum maxime cum illa inflata cervice suffrendens, ponderansque niveas ulnas et vastas, admixtis calcibus emittere coeperit pugnos, ut catapultas tortilibus nervis excussas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 12장 1:2)
Cum apud Parisios adhuc Caesar Iulianus quatiens scutum variis motibus exerceretur in campo, axiculis, quibus orbis erat compaginatus, in vanum excussis, ampla remanserat sola, quam retinens valida manu stringebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 2장 1:1)
Postridie ludis Circensibus idem ex adverse imperatoris (ubi consueverat) spectans, repentino clamore sublato, cum certamen opinatum emitteretur, diffractis cancellis, quibus una cum pluribus incumbebat, cunctis cum eo in vanum excussis laesisque leviter paucis, interna compage disrupta, efflasse spiritum repertus est solus, unde Constantius ut futurorum quoque praescius exsultabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 6장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION