라틴어 문장 검색

igitur Monam insulam, incolis validam et receptaculum perfugarum, adgredi parat, navisque fabricatur plano alveo adversus breve et incertum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 29장5)
quidam Terentium evocatum, alii Laecanium;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 41장10)
Laco prae- fectus, tamquam in insulam seponeretur, ab evocato, quem ad caedem eius Otho praemiserat, confossus;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 46장12)
postquam merces proditionis aut bellum ostendebatur, fluxa, ut est barbaris, fide pactus Aniceti exitium perfugas tradidit, belloque servili finis impositus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 48장5)
proinde perfuga Batavus arbitrium rerum Romanarum ne ageret, sed meritas sceleris poenas expectaret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 21장5)
perfugae captivique docebant struere materias in modum pontis, mox subiectis rotis propellere, ut alii superstantes tamquam ex aggere proeliarentur, pars intus occulti muros subruerent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 23장11)
inter quae perfuga Batavus adiit Cerialem, terga hostium promittens, si extremo paludis eques mitteretur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 18장5)
duae alae cum perfuga missae incauto hosti circumfunduntur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 18장7)
itaque in vulgus edit suo iussu Mithrobarzanem profectum pro perfuga, quo facilius receptus interficeret hostes:
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 6장 4:1)
Pisidae nova re commoti in opinionem adducuntur perfugas mala fide compositoque fecisse, ut recepti maiori essent calamitati.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 6장 6:1)
affuit et clientibus, sicut Scutario cuidam euocato quondam suo, qui postulabatur iniuriarum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 56장 4:1)
cum in crypta, per quam transeundum erat, pueri nobiles ex Asia ad edendas in scaena operas euocati praepararentur, ut eos inspiceret hortareturque restitit, ac nisi princeps gregis algere se diceret, redire ac repraesentare spectaculum uoluit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 58장 1:5)
delegit et equestris ordinis iuuenes, qui manente anulorum aureorum usu euocati appellarentur excubiasque circa cubiculum suum uice militum agerent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 10장 3:1)
T. Flauius Petro, municeps Reatinus, bello ciuili Pompeianarum partium centurio an euocatus, profugit ex Pharsalica acie domumque se contulit, ubi deinde uenia et missione impetrata coactiones argentarias factitauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 1장 2:1)
Prae tanta huius victoria leve damnum fuit alter consulum interceptus Asina Cornelius, qui simulato colloquio evocatus atque ita oppressus, fuit perfidiae Punicae documentum.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM PRIMUM 13:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION